Decreta Ordinationes

-35parcam viribus et quidem primis post Festum S. Francisci diebus ad suas Admodum Reverandas Paternitates et Charitates, iam non antea ad Praesidendum sed ad visitandum, quare primam utinam felicem in ista novella Congregatione instituendam canonicam eamque paternam visitationem intimo et legaliter promulgo cum fraterna hac sponsione, quod omnibus et singulis in justis eorum desideriis ex corde servire et unumquemque in charitate non ficta consolari vel in vicissim tamen hoc unicum desidero, ut quilibet se conscientiose ad hunc canonicum disponat actum, ne forte quis privato spiritu talia deferat, quae nec bonum publicum nec fraternum respiciant correctionem, multo minus ex ira, passione et inutili animi perturbatione gaudens quis accedat se aliquid reprehensibile in confratre suo repperisse quo eidem quandam possit aut de industria vellet causare confusionem; taliter enim inordinatus vindictae affectus vel contra Superiorem, vel etiam aliquem quempiam sub specioso faciendae justitiae colore fraudulenter se solet palliare quare omnia Vestra in charitate fiant, ut postposito omni odio et livore praecise ex zelo promovenda regulari observantiae et pro abusibus si qui reperiuntur abolendis et pro corrigendo non autem exacerbando proximo, si quis ut fragilis homo deliquit cum charitate loquantur. Si quis autem (quod non spero) de crimine aliquem vellet accusare prius se sufficienter reflectat utrum accusandus legitimis poterit convinci testibus, alias ipse accusans et non probans, ut iura sonant subire deberet poenam talionis. Et ut omnes et singulos Adm. Reverendos Patres et religiosos Fratres in eorum inveniamus residentiis Superiores Locales humanissime rogo et etiam inquantum debeo obligo, ut foris morantes vel per parochias dispersos quantocius convocent, eosdemque nonnisi peracto hoc canonico actu ex suis dimittant residentiis. Interim ut omnia ad Dei majorem gloriam et istius novellae Congregationis cedant emolumentum devotis coram Divina Majestate dignentur instare suspiriis praesertim ut futurum Capitulum per seorsivas vocatorias litteras finita visitatione promulgandum pro omnium succedat consolatione pro nunc valeant in Domino Vestri Servi coram eodem memores. Datum ex hoc nostro ad S. Iosephum Conventu Miedniceviensi Die 28 Septembris Anno 1712. Locus Sigilli Fr Bonaventura Klein Commissarius Visitator Generalis [Prot.Ord.185] In Nomine Domini Arnen. Haec est electio Admodum Reverendi Patris Praepositi huius nostrae Congregationis Polonae Ordinis Immaculatae Conceptionis per Patres vocales in hac Eremo capitulariter et legitime congregatos Anno Domini 1712 die 6 Novembris canonice ac rite celebrata in qua quidem electione ac prima disquisitione habuit

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==