Decreta Ordinationes

-94recommendo, et distincte praecipio, ut mihi vigore hujus concessionis ad visitandam hanc Sacram Congregationem et celebrandum Capitulum ejus cuncti oboediatis: cujus Capituli diem quintam Iulii cum consensu Admodum Reverendi Patris Bernardi Praepositi, ac cum ejus Consiliariis seu Discretis Conventus Skurcensis, in Conventu Carabieviensi assignamus. Pro quo Capitulo omnes vocales quibus de jure convocamus, Admodum Reverendos Patres Assistentes tribus diebus, reliquos vero imo die ante Capitulum ut compareant. Insuper praecaveo, sub poena apostasiae, ut nemo audeat ad praefatum Capituli conventum sine mea expressa licentia accedere; insuper addo ut in canonica mea visitatione, quae praecedet Capitulum, ea tantum quae ad Dei gloriam, Congregationis utilitatem, ornamentum et decorem Regulae et Constitutionum ac Statutorum conducunt, sine dolo, sine odio, sine livore cordate aperiant, simulque non solum proprias verum etiam communes necessitates, defectus et excessus secluso omnis odii et passionis livore manifestent. Denique nullus audeat sub poena apostasiae sub tempus Capituli vagari extra conventum. Simulque piis precum vestrarum ad aras, memoriis et signanter Sanctae Romanae Ecclesiae, Supremum Caput utpote vicarium Christi in terris, Pastorem, Protectoreve Sanctissimum Dominum Nostrum Clementem XII, caeterosque Reges et Principes christianos, cum Regno nostro afflictissimo, ut ejusdem pro sua infinitati bonitate et clementia D. I. O. M. devictis hostium viribus perennaturam victoriae et pacis olivam elargiatur, recommendo; tandem congregabor Marianae juge decus et sanctitatis accrementum, benefactores item Nostros, et me posterum undequaque humilem visitatorem vestrum recommendatum habere desidero. Ut autem visitationis et Capituli futuri felicior succedat effectus consueta Suffragia post receptas hasce patentes publice ad mensam capitulariter congregatis Patribus et Fratribus perlectas et polonico idiomate propter Charissimos Fratres [13] explicatas, et in protocollo ad hoc in quolibet conventu destinato ingrossatas, ad Deum ferventer fundant. Et sine mora de conventu ad conventum transmetti curent. Valete in Domino et in visceribus Christi Domini, Patres et Fratres Dilectissimi Nostri, in vestris memores rationibus. Datum in Conventu Nostro Skurcensi ad S. Paulum Apostolum Anno Domini 1734 die 21 Junii. Fr Rochus Chelchowski Commissarius et Visitator Generalis ac Studiosissimus in Domino Servus. [Prot.Ord.230] Acta Capitularia In Nomine Domini Arnen Anno Domini 1734 die 3 Iulii Manifestata in primis et publicata Admodum Reverendus Pater Rochus Chelchowski Commissarius Visitator Generalis sua per patentes Auctoritativa (in hac

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==