Decreta Ordinationes

-57approbamus, ratificamus, et ab omnibus vobis observari volumus, imo serio praecipimus. Hortantes vos in Domino ut memores vocationis Vestrae, omnia haec alacri et devoto animo exequi studeatis, sub poenis tam Vestrarum Constitutionum quam Nostris arbitrariis. In quorum fidem Datum Varsavia e in Nostra Residentia Die 21 Octobris Anno Domini 1722do Petrus Tarło Episcopus Posna- niensis manu propria. Locus Sigilli Praesens instrumentum imprimatur. In quorum fidem Datum Varsaviae die 1 Ianuarii 1723. Michael Wężyk Sede vacante Archid. Vicarius in Spiritualibus et Officialis Varsaviensis manu propria. Varia instrumenta iuridica [Prot.Ord.197] Caput 4tum in quo annotatur varia instrumenta, quae sunt Romae peracta (ob certas domesticas dissensiones et ob Congregationis huius Marianae dissipationem) ad pacificandum, et in bono statu firmandum, per Admodum Reverendum Patrem Ioachimum a S. Anna Primum Patrem Congregationis, huius causae tunc in Urbe Procuratorem. Deinde annotatur electio novi Praepositi. Prologus. Cum Divinae misericordiae placuerit Congregationem nostram per domesticas dissensiones dissipatam pacificare, coadunare Auctoritate piae memoriae Illustrissimi ac Reverendissimi [198] Domini Petri Tarło Episcopi Posnaniensi, qui in dicto Capitulo Electionis novi Praepositi Congregationis, et convocatis a Parochiis Praesbyteris Admodum Reverendum Patrem Andream a S. Matthaeo, canonice electum instituit, Novitiatum interdictum (per Illustrissimum Reverendissimum Adamum Rostkowski, Episcopum Philadelfiensem Suffraganeum Luceoriensem Commissarium Apostolicum) aperuit praescriptis pro bono Congregationis Religiosae observantiae Ordinationibus, tandem post hoc Capitulum feliciter

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==