Decreta Ordinationes

-6perseveratiam ardenter commendamus, atque vestris orationibus me miserum senem Domino Deo iugiter commendare, non intermittatis vehementer obsecramus. Datum in Caenaculo Domini Neoierosolymitano. Die 19 Aprilis 1690. Locus Sigilli. Indignus Servus vester in Domino Stanislaus a Iesu Maria mpp. Litterae ad Marianos in Eremo et Caenaculo a. 1695 [Prot.Ord.160] 1. Stanislaus a Iesu Maria Congregationis Immaculatae Conceptionis Clericorum Marianorum Defunctis Suffragantium indignus Praepositus, Fratribus in Eremo et Caenaculo Domini Salutem. 2. Continuo de Vestra Salute et Congregationis bono solliciti ea media tam [161] huius promovendi, quam illius Divina gratia consequendae quaerimus et adhibemus, quibus et nobis apud Deum meritum, et vobis iustam bonorum operum retributionem eo miserante comparemus et obtineamus. 3. Itaque ferventius et diligentius, ut omnes via mandatorum Domini decurramus, praeter auxilia Superna etiam circumspectionis Nostrae stimulos ad id necessarios esse praevidentes, cum non possimus ipsi ubique et semper vobis adesse tam bonis exemplis, quam salutaribus instructionibus (licet simus inter vos vilissimi et minus idonei) ad perfectionem unumquemque excitandi, propterea in partem sollicitudinis et muneris istius dilectissimum Nobis in Christo Fratrem Ioachimum a S. Anna, alias a vobis electum Nostrum Vicarium et Successorem, assumentes omnes et singulos ex Vobis requirimus et in Domino obtestamur, ut eius piis adhortationibus et iustis mandatis ac quibusvis ordinationibus nostris tamen non contravenientibus, quae in primis gloriam Dei, deinde Vestrarum animarum salutem, ac in virtutibus profectum, tum bonum Congregationis concernunt, in omnibus candide et simpliciter pareatis, uti communicatam ad hoc et delegatam a Nobis potestatem (excepta promissione [=promotione?] ad Ordines, et incorrigibilium eiectione, ac Superiorum Localium institutione) habenti. 4. Monemus tandem tam Sacerdotes quam Fratres singulos et universos ut votorum Deo nuncupatorum sint memores, praecipue tamen scelus proprietatis devitent, discordias et rebelliones et murmurationes adversus Superiores abominen- tur, a conversatione abstineant nociva, bonum commune sedulo promoveant, modestiae, patientiae, humilitatis, oboedientiae, sobrietatis, laboriositatis, orationis sint

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==