-102Admodum Reverendi, Reverendi, Multum Venerandi Patres apprime Dilecti, omnem conatum ac diligentiam adhibere pro satisfaciendis suae professionis obligationibus. Mando insuper Admodum Reverendis, Reverendis Patribus Praesidentibus Locorum Superioribus, ut Patres ac Fratres quocunque titulo ac colore extra conventus degentes quantotius revocent ad conventus, volo enim singulos paterne amplecti, atque ex illis Deo adjuvante sciscitari, an in hac nostra paupercula Congregatione Mariana sit bonus ordo, chantas mutua, regularis disciplinae observantia, Statutorum ac Constitutionum capitularium recens memoria, domi forisque sobrietas religiosa, divinorum sedula vigilantia. Ut vero cum majori emolumento et profectu animarum vestrarum, quarum mihi desuper cura commissa est visitationem hanc inchoemus vestras ad hoc Divinum opus preces imploro, ac injungo, ut tam post Vesperas quam post Matutinum consuetas ad Deum fundatis orationes, volo insuper his praesentibus ut anima pie defuncti Patris Alexii Karczyk habeat in singulis conventibus consuetum secundum obloquentiam Statutorum nostrorum suffragium. Ne autem aliquis harum Innotescentialium sit ignarus, obligo Admodum Reverendos Reverendos Patres Praesidentes, ut quam primum eas receperint, ut eas in plena communitate legant singulis, simplicibus polonico idiomate explicent ac protocollo ad hoc comparato ingrossent, ingrossatas sine mora, viciniori conventui transmittant juxta ordinem foris notatum. Nunc autem valete in Domino me in vestris memores orationibus, ac pro publica Regni nostri pace orate. Datum in Conventu Nostro Skurcensi anno 1735, die 1 Junii. Fr Bernardus Praepositus Generalis Locus Sigilli Congregationis Marianae mpp. Congregatio Generalis [Prot.Cor.15] In nomine Domini Arnen. In termino hodierno per Litteras Innotescentiales assignato per Annuali Congregatione in Domo Goźlinensi die 5 Iulii anno 1735. In quo quaedam ordinata et assignata notantur. Sessio prima. In qua invocato Spiritu Sancto et praemissa Missa votiva eiusdem expeditum est Decretum contra Fratrem Simeonem a S. Nicolao. Item decisum est ab omnibus Patribus Congregationis ac pleno Assessorio, ut Decreta delinquentium ab hinc ingressentur in libro seorsivo ad hac comparato, quem librum non omnibus licebit legere nisi solis Superioribus. Sessio secunda postmeridiana. In qua designati sunt Officiales ac alii Fratres.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==