Decreta Ordinationes

-132Congregatio Generalis in Conventu Skurcensi a. 1740 Litterae Innotescentiales [Prot.Gozl.14r] Fr. Casimirus Wyszyński Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Suffragationis Suffragatricis Animarum Fidelium Defunctorum in Purgatorii poenis existentium Polono Marianae Praepositus Generalis et Servus. Expedit Adm. Reverendi, Adm. Venerandi, Reverendi ac Venerandi Patres et Fratres Ordinis ac Congregationis Nostrae Marianae, ut post susceptam consolationem de adventu Spiritus Sancti Paracliti, veri Consolatoris, nos quoque modo absentes, tandem favente Numine invicem praesentes se consolemur; paratos igitur Adm. Reverendas, Admodum Venerandas, Reverendas ac Venerandas Paternitates ac Fraternitates ad adventum nostri habere cupientes his Innotescentialibus Litteris praevenire statuimus, observantes vincti in Domino cum Doctore Gentium unumquemque Vestrum, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in charitate, solliciti servare unionem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae [14v] Eph. c. 4. Haec enim Regula in cordibus Marianis, uti virtutes Sanctissimae Virginis Mariae Immaculate Conceptae profitentibus, quasi radicaliter plantata elucere, florescere, et fructus suos producere debet! Non enim verbis tantummodo, sed re et veritate Virginis Nostrae Electissimae Virtutes in nostra expressae Regula imitandae, et exercendae sunt, quarum ut fruar odore suavissimo virtutum ad hortos Marianos, id est ad conscientias Vestras me speculatorem bravi esse denuntio. Canonicamque Visitationem a Conventu Skórcensi inchoare conabor. Volumus autem ut Adm. Reverendi et Reverendi Patres Praesidentes quam citius omnes Patres ac Fratres tam de missionibus, quam aliunde, ad suos conventus convocent hasque innotescentiales litteras, ad canonicam mensam, sive per se sive per quempium ahum de nostris publicare, et in librum ingrossare ac via cursoria ad ahum conventum transmittere curent. Conventus vero Goźlinensis postquam easdem de Skurzec receperit, recta ad Conventum Corabieviensem transmittat. Ut vero a potenti manu Dei auxilium, sine quo nec vivere, nec moveri, nec esse possumus, nobis praesto sit, omnes Vestias Adm. Reverendas, Adm. Venerandas, Reverendas ac Venerandas Paternitates, ac Fraternitates in Domino obtestamur, quatenus pro felici successu hujusce futurae visitationis ac Congregationis Majestatem Divinam consuetis supplicationibus quam ardentissime devotissimeque tam post tertiam de mane, quam post vesperas pomeridie omni die exoratis. Ac tandem, ut Dominus prosperum iter faciat Nostrum ad obsequium Adm. Reverendarum, Adm. Venerandarum, Reverendarum ac Venerandarum

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==