-131pro qualitate delicti macerentur. Et sic soluta sessio 2da pomeridiana. [13v] Ita est: Fr Casimirus Wyszyński Praepositus Generalis mpp. [Prot.Cor.27] Litterae Innotescentiales pro visitatione anno 1739 die 4 Decembris ad conventum delatae. Fr. Casimirus Wyszyński Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae V. Mariae Congregationis Defunctorum Suffragatricis Polono-Marianae Praepositus ac Superior Generalis. Haec est maxima vis ac fundamentum salutis animarum praesentare corda sua Domino in bonoque stare proposito suo. Quapropter non miremini Adm. Reverendi, Reverendi, Multum Venerandi Patres ac Fratres in Visceribus Christi Dilectissimi quod hocce tempore nostram visitationem habere voluerimus, quia et Statuta c. X, n. 3 non negant, sed potius nobis concedunt (ut liberum sit in hoc sensu) visitabit domos semel in anno, vel quoties opus fuerit per se vel per alium ad vigorem instituti. Praeterea, non nostra tamen sed Praesentationis B. V. Mariae ordinatione excitati ad illam aggredimur, ut possimus nos ad invicem [28] salutare, et consolationem in charitate non ficta adferre et videre, si valemus corda nostra secure Christo ludici praesentare emicantibus in nobis Virginis quas profitemur virtutibus, has unire in hac Visitatione an observentur Adjutore Deo lustrabimus, ne postea strictissimam Deo rationem reddamus increpante [Gbz/.: admonente] nos Doctore Gentium his verbis: "Attendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei". In qua visitatione auxilio Supremi inquiremus et alloquemur utrum in hac nostra Paupercula Congregatione Mariana sit bonus ordo, regularis disciplinae memoria, vitae probitas, Regulae rigor, aliarumque observationum vigor, prout muneris nostri exigit ratio. Interim monemus in virtute Sanctae Oboedientiae, si quis Patrum aut Fratrum extra conventum sit, convocetur ad suum locum quisque, et expectet in dies nostram praesentiam, mittant has litteras de conventu ad conventum sine mora. Nunc vero, his praemissis, valeant in Domino, Deum pro nobis exorantes. Inscriptum die ... Decembris anno 1739,[Prof. Goźh Datum in Conventu nostro Gorensi Anno Domini 1739, die 21 Novembris]. L. S. Fr Casimirus Wyszyński Praepositus Generalis ac Superior mpp.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==