Decreta Ordinationes

-22in aevumque perennaturo praeferrimus animo, firmissima spe freti, quod semel assumpti non fraudabimur unquam in desiderio animae nostrae precipue ubi charismata meliora emulati statuimus. Proinde post tam uberem tantorum virorum irrogationem irreptam tamen odio habentes viam malam disordinis indisciplinati nostri memores verbi quod spopondimus Domino et Divi Augustini sancto prae- custoditi monitu: Ligna vitibus tanto sunt contemptibiliora, si in vite non manserint quanto gloriosiora, si manserint in his quae refrigerant spiritum in Domo Domini, imo vix non ipsum sanctae vocationis extinguunt vel eliminant Institutum. Recurrimus ad Admodum Reverandas Paternitates Vestras in manus eorum sortes animarum Nostrarum deponentes, simul omni qua par est praemissa submissione nostra supplicem pedibus advoluti Venerabili Difinitorio pro nobismetipsis porrigimus libellum uno ore et corde amore Dei ac Sacri Ordinis cui incorporati sumus emandicantes gratiam, quatenus Venerabile Difinitorium dignetur pro Nobis sive ad Reverendissimum Ordinis Generalem uti caput nostrum, sive ad Illustrissimum ac Reverendissimum Nuntium Apostolicum instare, ut cum correctionis disciplinae Admodum Reverendum Patrem Commissarium (non aliquam saecularem Eminentem in Praelatura Personam, sed ex Seraphico Ordine, Almae huius Provinciae) concessum et transmissum habere possimus, qui conformet corpus trans- membrationis Nostrae configuratum corpori claritatis religiosae vitae et disciplinae. Cui nos favori gratiae et benevolentiae integre committentes aeterna obligatione pro incolumitate et felici semper successi in rebus gerendis et disponendis Provinciae Divinam exorabimus Maiestatem plus quam adamantino styllo has insignimur tessera quod simus Venerabilis Difinitorii Admodum Reverendum Paternitatum Vestrarum ac totius Almae Provinciae, Cuius aeternum mansuri Servi oboedientes ac in omnibus acquiescentes Filii ac magnorum nominum cultores. P. Joachimus a S. Anna Praepositus Generalis cum RR. PP. Assistentibus P. Gabriel a Praesentatione B. V. Mariae P. Matthaeus a S. Casimiro P. Fulgentius a Iesu Fr Bartholomaeus a Nativitate B.V.M. Fr Hieronimus a S. Valentino Fr Simeon a S. Michaele Fr Josephus a Iesu Maria [Prot.Ord.175] Litterae in eadem materia ad Admodum Reverendum Patrem Ministrum Provincialem. Adm. Reverende in Christo Pater Patrone ac Maecenas noster amplissime. Ci wszyscy, których Admodum Reverenda Paternitas vestra in Evangelio genuisti,

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==