997 verbum vii sitates abstrahere: conatur ambitionis faedaeque complacentiae fuco illinire: conatur accendere foco luxuriae per impressionem turpium phantasmatum. Scit namque, sufficere ad labem lethalis culpae contrahendam unam cogitationemmorosam: hac vero pollutum animum poenis [iv] aeternis addicendum. Sin itaque minus potest ad actummortiferum hominem impellere, saltem ei cogitationes pessimas suggerit, ut his technis ac laqueis irretitum secum in aeternum praecipitium trahat. Quod circa se fieri animadvertens Rex psaltes ingemiscebat: “Dolores inferni circumdederunt me, praeoccupaverunt me laquei mortis” (Ps 17[, 6]). Cogitationes otiosae, curiosae, vanae, malae, visae sunt Davidi fuisse dolores inferni: quoniam hominem iis sese oblectantem ad stygios cruciatus devolvunt. Vocantur ab eodem laquei mortis: nam qui illis implicatur non facile grave peccatum, quod infert animae mortem, evitat. Qua vero ratione ab his laqueis expediebat se Regum circumspectissimus, clare docuit, his verbis: “Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos” (Ps 24[, 15]). Mens nempe ad Deum continuo elevata non patet suggestionibus inimici. Servit huic rei, quod sanctissimus presbyter et Fundator Congregationis Oratorii Iesu, Philippus Nerius202, de seipso referebat. Factitare nimirum se quotidie unam protestationem dicebat: quod esset Christo Domino latiorem plagam facturus in latere, nisi eius manibus ligatis capiti suas imposuisset203. Sedes cogitationum caput est. Expetebat ergo hoc Philippus Christi manibus assiduo teneri, ne Satelles Orci phantasiam eius faedis imaginationibus turbaret, atque animum perniciosis cogitationibus intoxicaret. Nec alio modo, miser et labilis peccator, animum tuum a periculoso lapsu immunem servare potes, nisi perpetuo Dei [i2r] Filium rogando et obtestando interpelles cum psalte: “In manus 202 Cf. Gasbarri Carlo, Filippo Neri (1515-1595), in: BS V, 760-789. 203 Cf. Cerri Oreste, S. Filippo Neri Aneddotico, Roma 1939, pp. 253-254, ubi legitur: “Quando il Santo sentiva narrare di qualche grave mancanza commessa da qualcuno, [...] soleva dire: ‘Signore, mettetemi le mani sul mio capo altrimenti anch’io potrei far questo e anche peggio!’ [...] diceva [...]: ‘Mio Dio, tenetemi la Vostra mano sul capo, altrimenti Filippo vi tradirà’”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==