996 orator crucifixus a-a “primus cogitatio nostra, secundus anima, tertius conscientia” (CLCE) Ac primo de Cogitatione agendum est. Quae cum, teste Divino Spiritu, cuncta sit intenta ad malum, facillime per eam homo a versutissimo orci genio supplantatur. [ir] Habemus istius rei deplorandum in Isacidis197 documentum. Quod exprimens Divinus Historiographus: “Fornicatus est”, inquit, “Israelb cum filiabus Moab” (Num 25[, 1]). Quomodo fornicatus? Vidit, appetiit, cogitavit, consensit, fecit. Hoc explicatius proponens Richardus198: “Ornaverunt”, inquit, “Madianitae filias suas, ornatasque in conspectum filiorum Israel posuerunt, ut in concupiscentiam illorumc traherentur, et sic iram Dei incurrerent”199. Incurrerunt. b “populus” (BSV) c videtur quod debeat esse: “illarum” At soline Israelitae laqueis talibus implicati? Non. “Quod semel historialiter” (subicit memoratus Pater) “contigisse cognoscitur, hoc verus quilibet Israelita”, nempe Christianus, “frequenter invisibiliter experitur. Quando scilicet quasdam rerum concupiscibilium imagines inimici oculis mentis obiciunt; in quarum consideratione si se mens delectationi turpiter subiecerit, procul dubio protectoris sui offensam incurrat”200. Omnino peritissimus et diligentissimus est Apelles201 cacodae- mon: nunquam non adstat cum tincto variis colorum formis penicillo ad nostrarum cogitationum telam; ut, si male custoditam reperiat, effingat in ea, quas lubet species: aut Dianas venatrices, aut avaras ac superbas Iunones, aut Veneres libidinosas. Conatur enim mentem nostram a Deo ad mundum et eius vanitates atque curio197 Verbum hoc in dictionariis linguae latinae invenire non potui. Forsitan hoc modo ab auctore nostro posteriores Isaac vocantur. 198 Non potui hunc auctorem identificare. 199 Textus non est verificatus; nescitur e quo opere provenit. 200 Ob eandem rationem etiam hic textus Richardi non est verificatus. 201 Cf. Seta Alessandro Della, Apelle (Apelles), in: EI III, 643-645, ubi legitur: “Insieme con Protogene, fu uno dei due più grandi pittori del sec. IV a.C. e a detta di Plinio... egli superò tutti quelli che lo avevano preceduto e tutti quelli che vennero dopo di lui. Con Apelle qiunse al suo culmine la pittura ionica... La pittura di A. è andata per intero perduta”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==