995 verbum vii commendo spiritum meum”. Quod D. Athanasius contemplatus: “Cum”, ait, “in cruce” Christus “dicit: Pater, in manus tuas depono spiritum meum, in eo omnes homines apud Patrem deponit, ac commendat, per ipsum et in ipso vivificandos. Membra enim sumus, et membra ista multa unum corpus sunt, quod ipsum Ec- clesia est. Omnes ergo in se Deo commendat”190. Adstipulatur Cyrillus191 Athanasio inquiens: “Tradidit animam suam manibus Genitoris” aeternus Filius, “ut ab illa, et per illam facto initio, certam huius rei spem habeamus, firmiter credentes, in manibus Dei nos post mortem futuros”192. “Nama hoc nobis effecit Dominus” (quod addit Euthymius193) “ne deinceps iustorum animae descenderent in infernum, sed magis ad Deum ascenderent”194. Igitur neque nos deesse nobis debemus; at dum a Iesu Christo Aeterno Patri commendamur, ipsi pariter nosmetipsos eiusdem Patris Aeterno Filio commendemus, ut in eius manibus securi lapsus ac relapsus deinceps vivamus. Quod, qua ratione fieri debeat ac possit, paucis docebo. a “Et” (CLCE) “Triplex est spiritus” noster: (ut sentit Dydimus195 in Catena citatus hic a Cornelio) acogitatio nempe nostra anima, et conscientiaa; quae tria Deo commendare debemus”196. 190 Athanasius, De Humana Christi natura contra Apollonium, sub initium, in: CLCE, t. III, p. 462. 191 Jugie Martino, Cirillo d’Allessandria, santo († 444), in: ECat III, 1715-1724. 192 Cyrillus, Commentarium in Evangelium Ioannis, Lib. XI, cap. 36, in: CLCE, t. III, p. 462 . N.B.: in PG 74, 670 hic textus (Lib. XII!) diverso modo in linguam latinam translatus exstat. 193 Cf. Napierała Stanisław, Eutymiusz Zigabenos († ca 1118), in: EK 4, 13501351, ubi legitur quod is fuit “teolog i egzegeta bizantyjski”, qui “napisał komentarze... do 4 Ewangelii” (PG 129). 194 Euthymius, Commentarius in Quattuor Evangelia: Comment.in Lucam, c. 24, in: CLCE, t. III, p. 462. N.B.: textus Euthymii hic allegatus eodem modo in linguam latinam translatus est in PG 129, 1092-1094. 195 Cf. Pellegrino Michele, Didimo il Cieco († ca 398), in: ECat IV, 1567-1568, ubi legitur quod Dydimus “commentò... i Salmi...; non ne restano che scarse reliquie nelle ‘Catene bibliche’”; v. PG 39. Cf. etiam: Drączkowski Franciszek, Dydym Ślepy, in: EK IV, 414-415. 196 Dydimus, Catena biblica(?), in: CLCE, t.III, p. 463, ubi textus Dydimi hic allegatus hoc modo citatur: “Didymus[!], in ‘Catena, psalmo XXX’”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==