Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

994 orator crucifixus Quid unius mensis, anni, aut lustri, poenitentia gloriamur? Posteaquam totius vitae decursu solida poenitentiae opera exercuerimus, tunc saltem poterimus non vanissime coelum sperare atque expectare. [h4r] Oratoris Crucifixi Verbum VII Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Lc 23[, 46]) Spiritum nostrum a nobis frequentissime Christo Domino commendandum esse, nisi labi ac relabi frequentissime velimus Animadvertimus saepissime, decedentes ex hac mortalitate homines ea suis commendare, quae carissima habuerunt. Sic olim Turnus Rutulorum Rex, fortissimus alias heros, ab Aenea Troiano singulari certamine prostratus187, “humilis, supplexque” (ut est apud Poetarum principem188) “oculos, dextramque precantem protendens”, victorem orabat: “miseri te si qua Parentis Tangere cura potest, oro: (fuit et tibi talis Anchises genitor), Dauni miserere senectae”189. [h4v]At Redemptor noster sanctam animam in cruce exspiraturus, neminem hominum, aut Angelorum, sed Patrem coelestem alloquens, ei suum spiritum commendat: “Pater, in manus tuas 187 De hoc “certamine” a Vergilio in opere Aeneis narratur. Bellum inter Turnum et Aeneam “si chiude nell’ultimo canto col duello in cui Turno cade vinto dalle armi di Enea e dal Fato”; cf. Rostagni Augusto, Virgilio, in: EI XXXV, 428. 188 Hoc modo Vergilius (70-19 a.C.) denotatur. Cf. Rostagni A., op. cit., p. 424, ubi titulus Poetarum princeps a p. Papczyński Vergilio tributus his verbis iustificatur: “Publio Virgilio Marone (Publius Vergilius Maro) fu, per il senso sublime dell’arte e per l’influenza che esercitò nei secoli, il massimo poeta di Roma”. 189 Publius Vergilius Maro, Aeneis, Lib. XII, vv. 930-934: Publii Virgilii Maronis Opera, ed. C.H. Weise, Lipsciae 1844, p. 406. Anchises fuit pater Aeneae; Daunus fuit proavus Turni. Notandum est quod verba “fuit et tibi talis Anchises genitor” in hac editione intra parentheses exstant, quod plane contextu iustificatur ac proinde haec verba etiam in nostra editione uncis rotundis includuntur.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==