993 verbum vi Quid si tibi viva poenitentiae exempla, quae haerent in oculis, monstravero: numquid adhuc poenitentiam exhorresces? Conice oculos in genuinam Romualdi Sobolem: videbis hispidam vestitu, ieiuniis exhaustam, silentio mortificatam, tota vita Angelis parem185. Carthusianos adibis? reperies vigiliis extenuatos, clausos in cellis, se ipsos refugientes, soli coelo intentos186. Non desunt alii plurimi, qui Evangelicam regulam secuti, summam paupertatem amplexi, externo quoque rigore in animarum bonum adhibito, sine pera et baculo, sine calceis et mollibus indumentis, verbo simul et exemplo Christum praedicantes veros Apostolos orbi exhibent universo. Quanquam et illorum opera sanctissima, qui libris ad utilitatem Ecclesiae conscribendis, iuventuti honestissimis literis ac moribus imbuendae, verbo Dei seminando, sacramentis administrandis, confirmandis in pietate Catholicis, haereticis convertendis, infidelibus ad ovile Dei aggregandis, se totos constantissime devoverunt; quis, inquam, praeclarissima [h3v] eorum opera in censum poenitentiae non referat? Atque haec sunt, quae te, mi homo, peccantem graviter et leviter poenitentem, ad non seram, et seriam et continuam poe- nitentiam excitare merito possunt. Quibus, si placet, addo illud saluberrimum Ecclesiastici monitum: “De propitiato peccato noli esse sine metu” [Eccle 5, 5]. Poteris esse, ubi poenitentiam egeris assiduam. Ergo perseveremus in poenitentia, perseveremus: ut et praeterita eluamus delicta, et futuris aditum praecludamus. 185 S. Romualdus († 1027) Congregationem Eremitarum Camaldulensium fundavit. Camaldulenses in Polonia fundati sunt ex Eremo Montis Coronae (Perugia), “un ramo della famiglia camaldolese staccatosi nel 1523... per una più stretta osservanza della Regola”; cf. Denicolò Oddone, Benedettini Camaldolesi, in: ECat II, 1246-1248. Cf. Chełmicki Zygmunt, Kameduli (congr. Camaldulensis), in: PEK XIX-XX, 209-210, ubi de congregatione in Monte Corona legitur: “żywot prowadzono tam b. surowy. Nawet ubiór był najprostszy, zupełnie ubogi”; cf. Idem, Kameduli w Polsce: ibid., 210-211. P. Papczyński vitamCamaldulensium ex necessitudine cum p. FranciscoWilga, O.S.B.Cam., novit; cf. FDR, n. 10: Positio, pp. 361-362. 186 Cf. Un Certosino, Certosini, in: DIP II, 782-802, ubi legitur: “L’Ordine dei Certosini fondato da S. Bruno nel 1084, è totalmente dedicato alla contemplazione, in maniera tale che i suoi membri attendono soltanto alle cose di Dio nella solitudine e nel silenzio, nella preghiera assidua e nella gioiosa penitenza”. Cf. Chełmicki Zygmunt, Kartuzi (Ordo carthusiensis), in: PEK XIX-XX, 374-375.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==