998 orator crucifixus tuas”, Domine, “commendo spiritum meum” [Ps 30, 6]. Tibi cogitationes meas consecratas volo; nec ullas alias habere atque admittere volo, nisi a te, de te, propter te, o Iesu! Tibi commendo spiritum meum. A Cogitatione ad ipsam Animam progrediamur. Tam diligenter huic et astute struit insidias latro infernalis, ut ad eas cavendas assiduo ac solerter evitandas Petrus Ecclesiae Princeps et Pater serio nos censuerit esse admonendos: “Fratresa, sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret” (1 Pet 5[, 8]). Non potuit periculum nostrum nobis apertius proponere spectandum, quam daemoni rabiem leoninam rugitumque attribuendo, nosque ei praedam futuram, ni vigilaverimus et sobrii et cauti. Rugitu leo praedam, quam capere vult, sistit: sic daemon animam. a om. “Fratres” (BSV) Degimus infelices paradisi exules hoc in mundo velut in solitudine vastissima, repleta belluis infernalibus, quae nos ambiunt semper, circumeuntque, hiantibus faucibus, ut absumant. Nec est mirum: esca namque stygiarum ferarumnon alia est, quam animae humanae, ex quo eas primaeva labe pollutas sibi consignarunt. Meminisse quilibet potest: quod ferculum, quem pastum, serpenti illi antiquo, qui primos Parentes nostros illaqueaverat, omnium rerum Parens Deus assignavit: “Terram comedes” (dicebat) “cunctis diebus vitae tuae” (Gen 3[, 14]). Quam terram? Respondet utique sapientissime, Phoebus et [i2v] Benedictinae Familiae et Ecclesiae totius, S.P. Gregorius204, cum psalmum 4. commentatur: “Antiquus hostis terram comedit, quia peccatores quosque in ventrem suae malitiae abscondit”205. 204 i.e. Gregorius Magnus, sanctus, Summus Pontifex Romanus, Doctor Ecclesiae (590-604). Membrum “Benedictinae Familiae” dici potest ex eo, quod pro monasterio in quo ante sui electionem in Summum Pontificem vixit Regulam S. Benedicti assumpsit; cf. Pesci Benedetto, Gregorio I, Papa, detto Magno, in: ECat VI, 1112-1124. 205 Gregorius Magnus, Commentarium in Psalmos Poenitentiales, in: Lippomano Luigi, Catena in Genesim, Parisiis 1546, f. 92r (Genesis, cap. III).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==