999 verbum vii “Devorat a terram” (quod subdit Rabanus206) “cum errore peccantium pascitur, ac delectatur, eosque ducensb ad interitum rapit. Sicut enim Sancti saepe coelorum, ita nomine terrae hi, qui terrena sapiunt, indicantur”207. a add. “autem” (LCG) b “seducentes” (ibid.) Verum huc et altera spectat eiusdem serpentis mulcta. Cum enim antea sursum erectus, ut quorumdam fert opinio, incesserit, ut postmodum super pectus graderetur, damnatus est: “Super pectus tuum gradieris” [Gen 3, 14]. Sic eum Deus fulminavit. Quod qua ratione faciat, diserte expressit eruditissimus Caietanus hoc sensu: “Venter officina est cibi digerendi: aet itaa super ventrem ire, est proprium ventrem eundo opprimere, [...] bOfficium ergo diaboli est” (infert iam appositissime dictus interpres) “cibum suum, id est animas peccantium opprimereb. Ac si apertius dictum fuisset: Non solum maledictus eris tu, sed etiam maledicti erunt tui: opprimentur siquidem a te”208. En escam serpentis antiqui diaboli, animas peccatorum. a-a “ac per hoc” (CCG) b-b “Officium diaboli erga locum cibi sui, erga animas peccantium (illae enim sunt locus cibi diaboli, qui pascitur peccatis nostris) describitur opprimere illas eundo, serpendo, proficiendo de malo in peius” (ibid.) Heu! fuge, fuge, o homo! fuge peccator, ad Servatorem tuum: et validissimam eius manum adversus hunc assiduum insidiatorem animae tuae implorans, trade eam, fidenterque committe protectioni, regimini, custodiae ipsius, iterum atque iterum ingeminando: “In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum”. Adhae206 Cf. Mollat Guglielmo, Rabano (Hrabanus, Rhabanus) Mauro (784-856), in: ECat X, 439, ubi legitur quod is scripsit “i commenti a quasi tutti i libri della S. Scrittura, dove abbondano i tratti dei SS. Padri e i sensi allegorici” (PL 107-12). 207 Rabanus, Commentaria in Genesim, Lib. I , in: LCG, f. 92v. Ita etiam in PL 107, 495. 208 Caietanus, [Commentarium] In Genesim, cap. III: Reverendissimi Domini D. Thomae de Vio Caietani, Cardinalis sancti Xysti: In PentateuchumMosis... commentarii, Romae 1532, ff. 16v-17r. Cf. etiam: LCG, ibid.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==