1000 orator crucifixus reat anima mea post te, me suscipiat dextera tua. Eripiatur anima mea sicut passer opera tua de laqueo venantium. [i3r] Animae adnectitur Conscientia. Quae quamdiu gravis alicuius sceleris macula non conspurcatur, laeta, hilaris, tranquilla, iuge convivium est. Ubi vero illud admittitur, subito nascitur ex eius putredine vermis, qui peccatoris viscera perpetuo rodit, torquet, cruciat, adeo, ut vivus infernum suum secum portare videatur. Fabula est, quod Poetae finxerunt de Tytio: cuius iecur assiduo vorari a vulture, nunquam devorari, quod renascatur denuo, tradiderunt.209 At Vultur peccatorum viscera lanians, et verus et sempiternus est. An id non satis perspicue Isaias expressit his verbis: “Vermis eorum non morietur”? (Is 66[, 24]). Sed et campos Elysios intremus, ut hoc ipsum melius adhuc percipiamus. Hic enim ut peccatum, ita vermis conscientiae primo natus est. Nam homo creatus a Deo in statu perfectissimae innocentiae factus erat Rex Paradisi. Cum Paradisum nomino, locum nomino rebus omnibus refertissimum, quae vel cogitari vel appeti honestissime possunt. Quid dicam amplius? locus erat, Historia Sacra testante, “Voluptatis”210. Utinam nunquam amissus. Sed, quam cito! Vix se peccati lue contaminavit Adam, ex illo deliciarum Floreto protinus expulsus est: “Eiecita eum Dominus Deus de Paradiso voluptatis” [Gen 3, 23]. Habuit, habuit Anima Parentis omnium nostrum sua- vissimum et amoenissimum Paradisum, quousque nullius criminis fuit sibi conscia: perpetrato scelere gustati ex vetita Arbore mali, amisit Paradisum: quia Conscientiae tranquillitatem, serenitatem, laetitiam amisit. a “emisit” (BSV) 209 Cf. Parandowski, op. cit., Warszawa 1990, p. 266, ubi legitur de Tytio in quemUlixes in suis peregrinationibus incidit: “Tytios... leżał ogromny, rozciągnięty na ziemi, i dwa sępy darły z niego trzewia...”. Videtur tamen quod in OC sors Tytii cum sorte Promethei confunditur, de quo traditur quod dii eum in Caucaso monte rupi alligatum damnaverunt, immisso vulture, qui aeternum eius iecur exederet, nec unquam consumeret; cf. ibid., p. 48. 210 Cf. Gen 3, 23. 24.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==