Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

988 orator crucifixus nem sanari, et cicatricem in vulnere obduci. Debent poenitentes manere in poenitentia”. Ita ratio suadet, ita monet Stephanus sanctissimus Abbas155, ita salus obtinenda. Magna aliquando turba confluxit ad Iesum, et “offerebant eia parvulos, ut tangeret illos” (Mc 10[,13]). Quae res, nescio quam ob causam, discipulis eius bilem movit adeo grandem, ut minis abigendos censerent eos, qui hanc parvulam turbam praeceptori sancto sistebant: “Comminabantur offerentibus”, dicit Marcus. Lucas vero affirmat, quod “increpabant illos” [Lc 18, 15]. Quod tamen indigne ferens pientissimus Dominus: “Sinite”, dicebat discipulis, “parvulos venire ad me [...]; talium enim est Regnum Dei” [Mc 10, 14]. Quid audio? Domine mi, quid audio? Parvulusne in Regnum coelorum penetrabit? quo pacto? Vim patitur Regnum coelorum: “Violenti”, ut alibi dixeras, “rapiunt illud” [Mt 11, 12]. Parvulis autem quae vires ad vim Coelo inferendam? Nisi forte lachrymis illud potius, quarum copia parvulis haud deest, quam arietibus sit expugnandum. Ita sane. a “illi” (BSV) Meminimus, quid accidit Agar Aegyptiae, cum a Sara e domo Abrahami fuit pulsa, una cum infantulo Ismaele in desertum156. Deficiente nimirum annona, abiecerat filiolum sub arbore, ne videret morientem: “et sedens contra, levavit vocem suam, et flevit” [Gen 21, 16]. Postmodum asserit sacer historicus, “exaudivit Deus vocem pueri” [ib., 17]. Unde ego [hv] vehementer admiror, divinum scriptorem hic sibi non constare. Cur enim asserit, pueri vocem exauditam esse, cum non puerum sed matrem flevisse retulit?157 “Sedens contra etc.” At involvit hic pro more suo grande misterium. Agar illa poenitentis animae typus erat. Dolebat enim se propter suam protervitatem ex domo sui domini atque mariti eiectam esse, 155 Non potui hunc auctorem identificare, nec textum huius Stephani Abbatis invenire et verificare. 156 Cf. Gen 21, 14. 157 Sic sec. BSV, et sic in traductione polona J. Wujek SJ (etiam in ed. an. 1935) et in alia polona (e linguis originalibus) an. 1980 typis edita, puer autem flevit invenitur in editionibus modernis Bibliae tum italicis tum anglicis.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==