987 verbum vi pare pravos habitus institerat, nunc sibi in iisdem blanditur: [g4v] admoverat aratro manum, iam retrospexit: deseruerat Babylonem, iam repetit: sumpserat cucullum, abiecit: expulerat amicam, invitat: redit canis ad vomitum152. Ah! pie resipiscens, ne tibi diabolus illudat, ne iterumCoelo con- versione tua exultanti moerorem inicias: persiste in poenitentia, persiste. Quamdiu spiritum trahis, ambula in spiritu: sic animi tui cura plagas, ne recrudescant. Praeclarum rei praesentis habemus prothotypon [in Libro] Iosue. Ingressurus hic egregius Imperator terram promissionis, debuit omnes illos, qui nati fuere Haebraeorum in deserto, circumcidisse. Ita voluit Deus, ita mandavit. “Postquam autem a circumcisi sunt”, (ait sacer codex) “manserunt in eodemcastrorum loco, donec sanarentur” (Ios 5,[ 8]). Haec circumcisio fuit Iudaeorum, quae- nam debet esse Christianorum? “Circumcidi”, inquit ordinarius sacrae paginae interpres153, “per Iesum, est: vitia et consuetudines pravas et pessima instituta deponere, et quidquid ab honestatis regula discrepat, abscindere”. Cum his enim onerosissimis sarcinis terram promissam nobis, quae coelestis Patria est, ingressurum se quis somniet? “Angusta” quippe “porta et arcta via est, quae ducit ad vitam” (Mt 7[, 14]). a add. “omnes” (BSV) Vitiorum vero ea natura, quod toties resecta repullulent. Hydra est Lernaea154 vitium quodvis et peccatum. Sicut illi capita recisa iterum erumpebant, ita uno sublato vitio peccatove resurgunt alia, nisi penitus eorum succus omnis perpetua poenitentia exhauriatur. Hercules nos hic assiduos oportet esse. Arma poenitentiae nunquam nobis e manibus dimittenda. [hr] Qui semel illa rapuerit in vitia et peccata pugnaturus, ne abiciat unquam: teneat, teneat perpetuo. “Non sufficit circumcidi, necesse est post circumcisio152 Cf. Prov 26, 11. 153 Nescimus quis sit hic “interpres” e de quo opere eius textus hic allegatus provenit. 154 Cf. Parandowski Jan, Mitologia, Warszawa 1990, p. 178.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==