Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

986 orator crucifixus meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus” (Io 14[, 23]). Hic quaeri potest: [g4r] quae isthaec est tam efficax dilectio, quae ex animo hominis Domum Dei constituit? Magnus Pontifex et Doctor Gregorius huic quaestioni occurrens: “Vere Deum diligimus”, inquit, “et mandata eius custodimus, si nos a noxiisd voluptatibus coarctamus. Nam qui adhuc per illicita desideria diffluit, profecto Deum non amat: quia ei in sua voluntate contradicit”150. d “ nostris” (PL) Hinc sequitur: animum deliciis et illecebris imbutum, peccatisque depravatum, esse collapsam Domum Dei. Inficis mansionem Christi eiusque Patris Aeterni: immo disicis ac diruis, quoties, o homo! nefario scelere te polluis, atque gravius delinquis. Vis deinde huius Tabernaculi Divini, huius Templi Spiritus Sancti ruinas reparare? facile poteris per seriam et constantem poenitentiam. Totam hanc rem, proposito Iudae proditoris exemplo nobis ob oculos Hieronymus ita subicit: “Infelix Iudas, quando Apostolus erat, Domus Dei erat: venit diabolus, et accepit buccellam, et statim intravit Sathanas in illum, et Domus eius subversa est, et non est restaurata”: quare? “quia non egit poenitentiam. Si quis vero post peccata agit poenitentiam, istius Domus post captivitatem reaedificatur”151. Verum, ut perfecta sit et laudabilis, non modo utilis restauratio, persistendum in poenitentia tam diu, quam diu in vita: ne cui dicat illusorie diabolus: “Coepit aedificare”, coepit restaurare labefactatam Domum internam suam, “et non potuit consummare”. Surrexerat e faetido vitiorum coeno, iterum se eidem immersit: extir150 Gregorius Magnus , S. Gregorii Magni XL Homiliarum in Evangelia Lib. II, Homil. XXX: PL 76, 1220 (n. 1575). 151 Textum s. Hieronymi hic allegatum in PL, secundum IndicemGeneralem in opera eius (s. v. Iudas), invenire non potui. Nec hunc textum inveni in eius opere Expositio in Evang. Ioannis. In opere autem Contra Rufinum: Val larsius Dominicus, S. E. Hieronymi Opera, Venetiis 1767, t. II, P. I, l.II, 495, similem textum inveni: “Et rursum de Iuda in Evangelio legimus: ‘Post buccellam intravit in eum Satanas’ (Io 13): qui ante buccellam sponte peccaverat, et nec humilitate, nec clementia Salvatoris flexus est ad poenitentiam”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==