Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

985 verbum vi apposuit operi diei secundae147 illam solemnem censuram: “vidit Deus, quod esset bonum”. Cetera omnia bona sunt visa bono Deo, solum Firmamentum quasi imperfectum non commendatur. Qua de causa? “aQuia, liceta firmamentum” (uti respondet [g 3v] Rupertus148) “una quidem et pulchra species est, verumtamen iuxta intentionem operantis, unum quid, totum non est”149. Itaque ut reliqua Divinae dexterae opera, non comprobatur, quod inchoatum solum, et non consummatum in intentione Dei videretur. a-a “At vero” (CChrL) Resipiscentibus hic doctrina datur: ut, cum poenitentiam agree incipiunt, in eadem perseverent, et quidem ad mortem. Sola namque Poenitentia illa perfectissima est, et sempiternae gloriae certissima, quae cum vita poenitentis consummatur. Latius hoc in campo exspatiabor. Apprime servit proposito meo illud coelestis Praeceptoris documentum, quo nobis in pereleganti schemmate coeptae poenitentiae continuationem commendavit. Disserens enim ea de re: “Quis”, ait, “ex vobis volens turrim aedificare, non prius a computat sumptus, qui necessarii sunt, si habetb ad perficiendum; ne, post- eaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, c incipiant illudere ei, dicentes: Quia, hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare” (Lc 14[, 28-30]). a add. “sedens” (BSV) b “habeat” (ibid.) c add. “omnes, qui vident,” (ibid.) Iam vero non illi tantum aedificare dicendi, qui domus ab ipsis fundamentis novas erigunt, sed hi etiam, qui veteres restaurant. Anima hominis, Domus Dei est, praesertim illius hominis, qui vera Charitate flagrans in Dei mandatis implendis non frigescit. Hoc ipsum Dei Filius testatus est luculentissime his verbis apud Ioannem: “Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater 147 Cf. Gen 1, 68. 148 Vide supra, Verbum IV, no. 99. 149 Rupertus Tuitiensis, De Sancta Trinitate et Operibus eius (Commentarium in Genesim, l. I, 30): CChrL 21, 159.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==