Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

984 orator crucifixus Ah! Animae piae, anime quoque impiae: refrigerate sitim Redemptoris vestri dulcissimis lachrymis, potu huic siti accommodatissimo. Talem ad fontem Cervus hic, vestrorum peccatorum virulentissimis sagittis confixus vehementissime anhelat. Convertimini ergo ad eum in ieiunio, et fletu, et planctu et totum plane Oceanum proficuarum vobis illi optatissimarum lachrymarum ante eum profundite. [g2v] Date potum sitienti, date potum scaturientium ex contrito corde lympharum. Nam, nisi id promptissime et liberalissime praestiteritis, aeternam sitim timete. Venturum enim tempus est, quo sitiens hic Cervus in severissimum Iudicem conversus, ita suae sitis ardentissimae et propriae salutis contemptores nefarios alloquetur ultimo damnandos: “Sitivi, et non dedistis mihi potum; [...] discedite a me maledicti in ignem aeternum” [Mt 25, 42. 41]. O peccator! ut non ardeas aeternum, ardentem siti conversionis tuae Christum iam refocilla. [g3r] Oratoris Crucifixi Verbum VI Consummatum est (Io 19[, 30]) Perfectissimam esse Poenitentiam, quae cum ipsavita consummator Principium humanarum actionum bono fine destitutum nunquam ducitur laudi, habetur semper ludibrio; et plerumque damno solet esse, non emolumento. Quae gloria est, praeclare multa ordiri, male terminare, aut imperfecta sponte relinquere? Non incoepisse, at finivisse laudabile est. Hinc universi fabricator, Deus, postquam opera aliarum quinque dierum approbasset, non Augustini In Iohannis Evangelium Tractatus XXXIV, in: CChrL 36, secundum “Indicem Locorum S. Scripturae”, sub Iohannes 19, 28.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==