983 verbum v devotissimus Blosius142) “puta, amplius patiendi, atque evidentius suum nobis camorem demonstrandic”143. a “circumponentes” (BSV) b add. “et” (BPE) c-c “demonstrandi amorem” (ibid.) Hic ego aliquantum haerebo, et inquiram ab ingeniosissimis naturae scrutatoribus: quid agunt cervi venenata icti sagitta, aut a serpente morsi? Solinus144 mihi pro cunctis unus respondens, ait: quod “ad fontes aquarum festinant sitibundi, et in eas purissimas venenum evomunt”145. Aquis ergo et sitim conceptam extinguunt, et hausto veneno levantur. Nunc ad Iesum, quem mihi sacrae literae Cervum appellarunt. Ita enim sancta Sponsa, celeritate eius agilitateque se oblectans gloriatur: “Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum” (Cant 2[, 9]). Hic igitur coelestis Cervus gemino telo, amoris in mortales altero, altero peccati nostri virulento, magis quam clavorum cuspidibus acuminatis saucius, vehementer se sitire testatur, cum clamat affixus cruci: “Sitio”. Ah! quid sitis, Domine mi, quid sitis? “Sitis mea” (respondet per D. Augustinum) “salus vestra est: sitis mea redemptio vestra; sitio fidem vestram”146, o mortales! sitio conversionem vestram, o peccatores! 142 Cf. Mancone Ambrogio, Blosio (de Blois), FrançoisLouis, venerabile († 1566), in: ECat II, 1721-1723, ubi is describitur uti “abate benedittino e scrittore ascetico”. Forsitan uti “devotissimus” ab auctore nostro laudatur, quia in scriptis suis “la contemplazione di Cristo e delle sue sofferenze sarà un continuo richiamo alla mortificazione e al raccoglimento. L’anima allora vive abitualmente alla presenza di Dio, che la riempie di sé, tanto da non farle cercare più consolazioni al di fuori di lui. Essa non ha più quindi che aspirazioni alle cose celesti, alla beatitudine”. 143 Blosius Ludovicus, Praeclara AdmodumDominicae Passionis Explicatio, in: D. Ludovici Blosi Abbatis Laetiensis... Opera..., Coloniae 1606, p. 519. 144 Cf. Falco Vittorio De, Solino, Caio Giulio (C. Iulius Solinus), in: EI XXXII, 77-78, ubi legitur quod Solinus vixit in “metà del sec. III d.C.” et inter eius opera indicatur “Collectanea rerum memorabilium” “una raccolta di curiosità, con speciale riferimento... agli animali”. “Il trattato ebbe nel Medioevo, dal sec. V al XV, grande fortuna; edizione de sec. V fu usata o ricordata da molti scrittori, per es. Agostino..., Isidoro”. 145 Solinus Caius Iulius, Collectanea rerum memorabilium, ed. T. Mommsen, Berlino 1895, ubi tamen textum hic allegatum invenire non potui. 146 Textum hic allegatum in operibus S. Augustini secundum Indicem genera- lem (sub verbis “ sitio”, “sitis”) non inveni. Nec inveni hunc textum in Sancti Aurelii
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==