Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

989 verbum vi et fame in eremo confici: cum tot ancillae in aula sua genialiter viverent, non modo commodissime. Hinc gemitus, hinc lachrymae illae tam efficaces, ac tenerae, ut infantiles viderentur. Itaque merito dicitur Agar flevisse, et puer exauditus esse, quoniam constans poenitudo matrem in puerum transformaverat. Ex quo pulcherrime et appositissime S. Pater Ambrosius poenitenti acclamat: “Tanta vis consummatae emendationis est, ut in quandam pueritiae spiritualis redeat aetatem”158. Ac propterea recte monebat discipulos coelestis Magister: “Sinite parvulos venire ad me: talium est enim Regnum Dei”. Vos quoque (idem nobis dicebat) “nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in Regnum coelorum” [Mt 18, 3]. Quomodo conversi? per poenitentiam. Quomodo parvuli? per consummatam poenitentiam. Idem Dominus noster Iesus Christus antequam Spiritum suum aeterno Patri tradidisset, Regale illud Divinumque verbum protulit: “Consummatum est”. Per hoc autem volebat exprimere: se omnia perfectissime implevisse, quae ad humani generis redemptionem spectabant. Hoc sentit ex eruditissimae Societatis [h2r] Schola Cardinalis159 hunc locum ita penitus elucidans: “Ex verbo illo: ‘Consum- matum est’, intelligimus Dominum consummasse opus passionis suae ab initio usque ad finem, ut nihil desiderari posset”160. Tanta porro aviditate festinabat ad huius operis consummationem Iesus, tantaque constantia, ut eum non cruciatus dirissimi, non mors atrocissima, non ipsae hostium interpellationes sistere, aut morari minime possent. Dicebant enim: “Si Rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei” [Mt 27, 42]. Quod veluti audiens Bernardus: “Immo”, ait, “quia Rex Israel est, titulum Regni non deserat”161. Quamobrem? si credere volunt, ubi descenderit, 158 Textum hic allegatum in operibus S. Ambrosii, speciatim in eius opere De Abraham, Lib. I, in: PL 14, et De poenitentia: PL 17, invenire non potui. 159 Ita Card. Robertus Bellarminus S.I. denotatur. Cf. supra, Verb. I, no. 6. 160 Bellarminus Robertus, De septem verbis a Christo in Cruce prolatis, Ratisbonae 1925, Liber II, p. 187 (cap. 18). 161 Bernardus, Sermo 1 in die Paschae, ex quo allegatio invenitur in: CLCE, t. II: [Commentarium] In S. Matthaeum, P. II (c. XXII, 42), p. 387. Eandem allegationem inveni in: Bernardus, Opera Omnia, Parisiis 1616, col. 164.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==