Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

97 numerus i – caput i: de fabula Praxis I Fabula mixta de equo, cervo et homine Quonam modo equus hominis in potestatem venerit, iuvat referre, necnon iuvabit audire. Indomitum antea efferumque animal Equus in campis Thessaliis longe uberrimis pascebatur, cum Cervus pinguissimorum pascuorum dulcedine illectus huic se adi- unxit socium; sed non laeta fronte alter importunum convivam excipit repenteque nititur fugare. Quid Cervus? altior insurgens cornibus horrendum Equo interitum, ni sibi communia pascua sinat esse, minatur. Quamobrem territus hic, imparem se viribus sentiens, (leoninum robur fuit cervis) forteque illac prope iter facientem hominem Thessalum conspicatus, eum mitis accedit, utque malum vicinum, immo hostem, pellat e campis atque humiliet elatum cornibus, non sine demissione precatur: quin etiam celerioris gratia cursus ad insequendum cervum se frenari, tractari, insideri, mansuetissimus permittit. Quid plura? Vir ille blande solatus Equum, simul cervum iam eques fugat, simul domum vectore [p. 4] novo subditoque gaudens revertitur, nec amplius unquam mancipato quadrupedi frena deponit. Hinniit igitur et quasi ingemuit miser captivus, se tam fatuum fuisse dolens, ut mallet dominum habere, quam convivam pati; libertatem perdere, quam pascua; immo amissum esse utrumque. Scitisne mentem Fabulae? Docet haec: prudenter esse patrocinium implorandum, ne cum clientes fieri petimus, fiamus servi et non aliter quam mancipia, liberi quondam, tractemur. Praxis II Eadem Fabula fusius dilatata Non est mei propositi, cum vobis ex sapientissimo prorsus disertissimoque viro non inutilem fabulam recitare aggredior, eundem laudibus adornare, A[uditores] O[ptimi]. Quamvis enim ad sidera mereatur efferri, tamen ipse sapientia facundiaque sua tantum sibi gloriae apud posteros comparavit, quantum ipsi nullius

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==