98 prodromus reginae artium – pars i hominis ingenium tametsi liberalissimum posset attribuere. Nam quidquid sub eleganti fictarum historiarum cortina documentorum mortalibus reliquit, istud eiusmodi est, qod divinum quendam hominem fuisse Aesopum testetur7. Facile hoc, Auditores Optimi agnoscetis, postquam ex me percipietis, quam iucunde persuadere voluit nobis ipse, ut caute prudenterque libertatem quisque suam conservare studeat, ne, cum patronos eius quaerit, reperiat invasores. Hoc enim Aesopus Equo infeliciter contigisse retulit, adversus Cervum commensalem suum hominis opem temere [p. 5] nimium exambienti8. Libertate olim summa gaudebat Equus; nec domari vi potuisset ulla, nisi frenum semel incautus admisisset. Natura enim aeque fortis ac velox, neque capi fugiens potuit, neque captus ullis viribus teneri. Sic robori pedibusque fidens prata quaeque sui solius esse censebat dominumque campi se unicum iactabat. Accidit tamen, ut superbum animal a cornuto despiceretur. Cervus enim sylvarum accola Equum de colle eminentiori conspiciens in amaenissima planicie ubertate pascuorum exultantem, repente se huc demittit, ratus, gratum ei se futurum sodalem, quem et praevalido corporis nisu aequaret et cursus admirabili pernicitate superaret. Sin minus humanum reperisset, pugna se obtenturum sperabat, quod civilitate non posset, armatum praeacutis ramis verticem iam attollens. Neque secus evenisse probatum est. Sonipes namque monstrosum hospitem in sua gleba torvo intuitu salutans: Tu vero unde mihi (aiebat) tam importunus mearum dapum invasor advolasti? harpyiane cornuta es, num quid simile? Non quantocius hinc te proripis? aut ego tibi dentes hac ungula comminuam. Risit furias cornutus hospes, et: Itane (comiter inquiens) frater, advenam tractas? Aliam ego urbanitatemmihi pollicebar apud 7 Aesopus “a celebrated Greek fabulist of Phrygia, supposed to have lived in the 6th cent. B.C.” (CLD, s.v. Aesopus). Cf. Terzaghi N., art. Esopo: EI XIV, 339-340, ubi legitur: “Le favole di Esopo godettero di larghissima popolarità in tutti i tempi [...]. Col tempo le favole andarono crescendo in popolarità e in diffusione...”. 8 Cf. Fab. 383: Equus et Cervus: Fabulae Aesopicae II, ed. Franciscus De Furia, Florentiae 1809, 231-233.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==