Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

99 numerus i – caput i: de fabula te, quem non sylvanum esse cognovi. Adesdum, vicinum nemus mecum pete et ego universa tibi haereditate mea cedam ita, ut nihil tecum non habeam commune. Vix tulit alter paucula haec finientem, sed furore percitus in adversum ruit pedibus resistentem conculcaturus. At Cervus imminentis periculi praevidens [p. 6] opponit erecta cornua, semperque latus hostile assilit, ut sit ab ungulis tutus. Pugnatur, concurritur, in orbem oblique, assultim, directe, horaque prope integra aequo certamine extrahitur. Thessalus interea vir superveniens diremit quidem pugnam, sed non iras. Nam Equus victoriae appetens: Heus, inquit, bone viator, hunc meum hostem aut penitus trucida, aut saltem fuga: et ego tibi tergus meum nunc libens substerno, prati etiam huius dimidium tuis usibus commodaturus. Laetus occasione Sonipedis occupandi Thessalus, omnia huic liberalissime promittit, modo frenos admittat, quibus facile regi in subiugando praeferoci adversario queat. Quid plura? convenitur, patitur sessorem Equus, ne convivam patiatur; sed fugato demum Cervo se captum sensit. Hunc in modum temeritate perdita libertas et cupiditate vindictae servitus admissa. Non absimilis columbae casus, quae fugiens accipitrem coquo se capiendam permisit, quasi suavior esset certissima inter cultros caedes, quam inter ungues adhuc dubia. Incidit in Scyllam cupiens vitare Charybdim9. Plurimi patrocinia quaerendo iugum imprudenter induerunt, aut hoc leve excutere volentes gravissimo sunt oppressi. Ita Graeci Macedonica sceptra non ferentes Romanos fasces admiserunt10. Ita Orientis Imperatores ex Turcis 9 Scylla est scopulus Bruttiorum in Italia, in freto Siculo, in mare prominens, navigantibus periculosissimus. Ex adversa eius parte, h.e. in Sicilia, est Charybdis. Ex duobus his scopulis ortum est proverbium: “Incidit in Scyllam cupiens vitare Charybdim”, et de iis dicitur, qui volentes periculum minus evitare, in maius incidunt. Cf. CLL, s.v. Scylla. 10 Cf. Anon., s.v. Grecia: NTGEU VIII, 4346: “La Grecia si liberò dell’influenza macedone nel 197, quando Filippo V di Macedonia fu battuto dai Romani, ma si trattò solo del passaggio da un dominio all’altro, questa volta a quello romano, sancito nel 146 a.C., anno in cui tutta la Grecia con la Macedonia, divenne provincia romana”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==