Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

100 prodromus reginae artium – pars i auxiliariis hostes nacti sunt11. Ita Regum Hungariae domicilium a Solymano occupatum12. Quapropter sapientissime Sapientissimus Mythologus Equi temeritatem hominibus docuit esse fugiendam, ne defensores quaerendo tyrannos inveniant. [p. 7] Convertit saepius occasio patronos in dominos, in mancipia clientes. Apologus De quercu et arundine ex Gymn. pat. eloquentissimi Drexelii c. I13 Quercus olim, sed saucia et fracta, cum Arundine familiarius coepit fabulari. Initium colloquii Quercus a clade propria traxit. Fortunae scilicet malignitas et casus adversi Quercum fecere disertam. Me, aiebat, aspice, o mea vicina et calamitatis cernes speculum! Vix ego mei dimidium retinui: adsto convulsa misereque lacerata: sic Aeoli fratres14 me tractarunt. Sed, obsecro, quid prius mirer: tenea tam salvam, an me sic aegram? Tu mihi viribus, o Arundo, nequaquam par es. Ipsi oculi dicunt, me millies robustriorem esse, quam sint vel centum, vel mille Arundines. Nihilominus cum venti ac turbines me incursant, nullae sunt vires meae: convellor, laceror, frangor, deicior. Tu vero ventorum vim omnem eludis; vacuo ventre pugnas et nunquam non vincis; triumphas sola. Nos Ajaces15 vincimur; qui demum hoc fieri dicam? a “te” (DO)15 11 Cf. Anon., s.v. Asia (Storia): NTGEU II, 728: “La decadenza dell’impero musulmano fu causata dall’invasione dei Turchi Selgiuchidi, che sopraggiunsero nell’Asia centrale nel XI sec. ed arrivarono fino all’Asia Minore e alla Siria”. 12 Cf. Rossi Ettore, s.v. Ottomano, Impero (Storia): EI XXV, 787: “Il figlio di Selim I, Solimano I (1520-1566) [...] compì una serie di conquiste, [...] con la quasi totale occupazione dell’Ungheria [...]. L’Ungheria era stata occupata al tempo di Solimano il Magnifico [...]”. 13 Cf. Drexelius Hieremias, Gymnasium Patientiae I, c.1: Opera omnia II, Antverpiae 1643 (DO), 1ss. 14 In sensu: venti; cf. FLL: “Aeolus, vel etiam ventus”. Cf. etiam CLL: “Aeolus ventorum rex putatus est”. 15 “Aiax, -acis, m. the name of two Homeric heroes. [...]” (CLD); “duorum for-

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==