101 numerus i – caput i: de fabula Arundo silere docta, nihil interpellans loquentem, vix demum sic orsa: Non est, inquit, quod mireris, o mea optima vicina! tuum tibi robur exitio est. Si minus esses robusta, magis fores integra et sana. Pace tua dixerim, tu robori tuo fidis, vento resistis, atque ita vinceris. Adversarium habes, qui cedere nesciat; illum hostiles vires animant; robur ei additur, quoties cum robustissimis [p. 8] congreditur; tantoque certiorem habet victoriam, quanto difficiliorem pugnam. Hinc ventus vel altissimas, vel densissimas quercus disicita ridetque insaniam frustra resistentium. a “deiecit” (DO) Ego fragilitatis meae non ignara cedo et vel uno die sexcenties ventum veneror prono corporis flexu. Nec mihi grave est, ut vitam tuear, vel millies adorare tam potentem hostem. Proinde hic non viribus agendum est, sed dexteritate. Ita prorsus est: intutae sunt vires, cum consilium deest, aut dexteritas. Calamitatis ventus neminem non incursat, nemini parcit; probos, improbos iuxta habet. Et quis est qui nihil adversi sentiat? Sed multi adversis erudiuntur et attolluntur caelo; non pauci franguntur et deiciuntur Erebo. In eo res vertitur, non quantum adversi sentiamus, sed quomodo id perferamus. Nota, Apologum fusius iisdem fere locis, quibus Fabulam tractari. Caput II De Narratione 1. NARRATIO, est rei factae, vel tanquam factae expositio. Dicitur rei factae ad ostendendam narrationem Historicam, quae vetustam rerum commemorationem continet atque veterum gesta vere narrat; tum ad includendam narrationem Civilem, qua in controversiis Oratores utuntur, ut causas melius exponant. tissimorum Graecorum nomen fuit, quorum alter a patre Telamone Telamonius cognominatus, proximam ab Achille fortitudine laudem obtinuit in Graecorum exercitu; alter ab Oilei patris sui nomine Oileus dictus est” (CLL).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==