102 prodromus reginae artium – pars i Dicitur vel tanquam factae, ut verisimilis et Poetica Narratio tangatur, quae est expositio rei fictae, spectata natura et officio [p. 9] Poeseos, ligatis numeris expressa. Cum vero veras narrationes, quae sunt non paucae, apud Poetas reperies, tum eos Historicorum munere functos esse iudicabis. 2. Narratio his locis sex tractatur: a. Persona faciens cum brevi laude, vel vituperatione demonstratur. b. Res gesta distincte, clare apteque exponitur. c. Tempus, quo fuit facta, certum, aut verisimile declaratur. d. Locus, in quo est gesta, describitur. e. Modus, quo facta, affertur. f. Causa, propter quam sit patrata, ostenditur. 3. Notare tamen potes, ad hos locos adhibendum quandoque esse brevem accessum per modum exordii et brevem iisdem subiciendum epilogum per modum perorationis, sive hic epilogus adhortationem, sive dehortationem, vel quidpiam simile contineat. 4. Nota 2. Non omnes hosce semper locos in Narratione exponi, neque hoc prorsus, quo hic recensiti sunt, ordine locari; sed mixtos aliquando invicem sibi, uti res ipsa et rei demonstrandae brevitas atque perspicuitas expostulat. Praxis Narratur factum Nicaetae Iuvenis Aegyptii, qui lingua praecisa dentibus castitatem defendit (Drex. in Nic. l. I, c. I16) Iactat priscum aevum sui Anaxarchi libertatem, qui in vinculis tortus, linguam dentibus praecisam in tyranni os exspuit17. Ne su16 Cf. Drexelius H., Nicetas seu Triumphata Incontinentia I, c. 2: Opera omnia I, Antverpiae 1643 (DO), 322-323. 17 Cf. Anon., s.v. Anassarco (Anaxarchus): EI III, 98: “...l’atteggiamento di eroica sfida durante il martirio e la morte che ricevette da Nicocreonte tiranno di Cipro, cui è fama ripetesse: ‘Macina, macina il sacco di Anassarco: Anassarco non lo macini!’”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==