prodromus reginae artium 96 Numerus I De Progymnasmatis generis deliberativi [p. 2] Caput I De Fabula 1. FABULA est sermo falsus veritatem effingens. Dicitur Sermo falsus: quod nunquam illud re ipsa eveniat, quod fabula introducitur. Dicitur Veritatem effingens, quod ex fictis fabularum narrationibus verus exprimatur sensus et vera affabulatio eliciatur. 2. Triplex est Fabula: Rationalis, qua finguntur homines aliquid operari: talis est praeter alias illa apud Ovidium de Phaetonte, qui extortis a patre sole equis uti nesciens, lapsus e caelo totum orbem incendit. Moralis, qua animalia ratione carentia, humani aliquid imitantia moris, introducuntur: tales apud Aesopum sunt plurimae. Mixta, quae ex duabus superioribus conflatur; cum nimirum bruta cum hominibus colloquuntur: talis exemplum vide paulo inferius. 3. Differt Fabula ab Apologo: quod in Apologo res mutae simul ac inanimatae (ut sunt arbores, saxa, montes et similia) animentur; in Fabula non nisi animata habeant locum. 4. Tractatur Fabula duobus modis. Prolixe, tractatur novem locis: a) a laude authoris seu inventoris Fabulae, qui est instar exordii; b) a praefabulatione, qua intentum authoris demonstatur, et est veluti propositio; c) a natura animantium, sive rerum in Fabula contentarum. d) a sermocinatione mutua earundem; e) a collatione fabulae cum alia sibi simili; f ) a re aliqua cum Fabula quamdam paritatem habente; g) ab auctoritate aliqua, seu testimonio [p. 3] gravis ac sapientis viri; h) ab exemplo morali ex aliqua historia petito; i) locus est Epilogus, quam commni vocabulo Affabulationem nominamus. Presse tractatur Fabula duobus potissimum locis: a) Narratione, quae totam fictionem comprehendat; b) Affabulatione, quae doctrinam aliquam moralem, ex Fabula illatam, sive veritatem ex fictione deductam complecatur: cuius brevioris modi sit hoc exemplum.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==