Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

95 ??? Pars I De Progymnasmatis Eloquentiae PRAELUDIUM 1. PROGYMNASMA, alias PRAEEXERCITAMENTUM, nihil aliud est, quam breve exercitium styli ante perfectam Orationem tentandum. 2. Habet autem locos, e quibus etiam perfectae orationis argumenta desumuntur. Unde merito Aphtonius6 Progymnasmata Rhetoricae adicit, non quod praeceptis constent Rhetoricis, sed quod fusius tractandae Orationi praemittantur et genera cum arte dicendi communia habeant. 3. Tam sunt necessaria Tyronibus Eloquentiae Progymnasmata, quam neomilitibus privatae velitationes et nautis exercitium flumina prius quam maria navigandi. Quapropter laude illi sunt Eloquentiae Magistri dignissimi, qui suos discipulos Progymnasmatis occupant, antequam perfecte dicendi artem illis enucleant. 4. Porro usitata Scholis progymnasmata sint 15. Quinque generis deliberativi: Fabula, Narratio, Chria, Sententia, Thesis. Totidem iudicialis: Confirmatio, Confutatio, Conciliatio, Locus communis, Legislatio. Et exornativi itidem: Laus, Vituperatio, Imitatio, Comparatio, Descriptio. 6 “Aftonio (lat. Aphtonius) Retore di Antiochia (seconda metà del 4-to sec. d.C.); insegnò ad Atene, [...]. Restano i suoi ‘Progymnasmata’, raccolta di esercitazioni con l’aggiunta di esempi, [...].” (Lessico Universale Italiano I, 240, s.v. Aftonio).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==