Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

prodromus reginae artium 94 AMICE LECTOR PRODROMUS hic, quem legis, prodierat curis primis REGINAE suae viam paraturus; cum nescio qua fulmen, actum ab arce vix eum non extinxit; sed ne tetigit quidem. Libera cuiusdamAnonymi vox in liberiores POLONORUM VOCES rigidius quam par erat, debacchata tempestatem illam concitaverat. Subduxi tamen periculo meum partum, amice sapienterque monitus ab Illustrissimo quodam sapientissimoque Senatore: cui propterea me fateor devinctissimum. Et en, sublatis iam naevis illis, nitidiorem iterum expedio. Fave, fave, si velis ipsam REGINAM solidis Eloquentiae praeceptis et exemplis illustrem benevolus aspicere. Expectas contenta PRODROMI? Rhetoricus Nucleus est. Quod vero observabis ipse, regulis ad facundiam, praxibus ad mores factis plenus. Nihil aliunde sumpsi, nihil apposui meum, quod non brevem et claram bene dicendi simul ac bene vivendi rationem demonstraret. Proficere vis aut alium perficere in dicendo? Poteris facillime: si primo exercitium periodorum apprehendas; postea breves oratiunculas, sumpta e singulis fontibus ordinatim inventione, iuxta potiores Argumentationis formas ad modum in Corollario praescriptum easdem disponendo, pertractes. Tandem Progymnasmatum cursum tenebis, universum tuis praxibus illustrando; tum deinde grandiorem solidae Orationis laborem, servata, quae in Appendice habetur, norma, assumes, tria per genera Causarum exspatiando. Sic te, vel tuum discipulum, biennio plane occupaveris. Praeivi, quam doceo: nam et Tyronem Eloquentiae et Oratorem Scholastico-Civilem5 hac ratione teneo efformatum. Caeterum hanc pro mea genuina Editionem agnosces et quo possim citius ipsam REG[INAM] tibi sistere, Deum Optimum Maximum exorare contendes. [p. 1] 5 Cf. Apologia, §51: SH 6, 71. Haec opera (ms). ad nos non pervenerunt.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==