Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

979 verbum v Tendebat Iesus, prout refert dilectus ei discipulus, ex Iudaea in Galileam per Samariam: cumque venisset in civitatem Sichar, “fatigatus ex itinere, sedebat sic super afontem hora quasi sextaa”(Io 4[, 6]). Interea venit mulier cum hydria aquam haustura. Cui ille: “Mulierb, da mihi bibere” [ibid., 7]. O feminam, terque quaterque beatam: a qua ille potum petit, qui liquorum omnium creator est! Ocyus, ocyus immerge fonti hydriam, et omnium bonorum Fontem frigida tua recrea. Non vult. Quamobrem? quia se agnoscit Samaritanam. “Quomodo tu”, (sic audet cum aeterna Sapientia disputare) “Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis” [ibid., 9]. a-a “fontem. Hora erat quasi sexta” (BSV) b om. “Mulier” (BSV) Vultis forte iam nosse, curiosi mortales, cuius momenti erat haec ratio, ob quam Christo potus a Samaritana denegatus est? Audite igitur suavissimum Clarae Vallis Abbatem126 hac de re sic disserentem: “Samaritana”, ait ille, “interpretatur anima vana, quae quaerit tantummodo lascivias, delectationes, luxuriam, avaritiam, [f4v] et omnia desideria mundi” (t. 4, ser. 24)127. Itane? Hoc erat illa Samaritana! vana, lasciva, luxuriosa, avara, plena desideriis mundi. Quis ergo miretur, eam Iudaeo vero, talium vitiorum hosti maximo, noluisse haustum frigidae impertiri? Sed expende iam, quanta siti Iesus premebatur, cum ab hac muliere potum flagitaret: quanto, inquam, salutem huius animae vanae, ac effrontis et immansuetae, desiderio expetebat. Docet enim Albertus Magnus, quod “plus sitivit salutem animaea, quam potum 126 Ita certo certius denotatur s. Bernardus Claravallensis († 1153), qui uti religiosus Ordinis Cisterciensis fundavit “una nuova colonia religiosa, messa sotto il patrocinio di Maria S.ma, chiamata poi Chiaravalle (Clairvaux) ch’egli governò per 38 anni come abate”. Cf. Oppenheim Filippo, Bernardo di Chiaravalle, santo e dottore della Chiesa, in: ECat II, 1423ss. 127 Textum hic allegatum in Opera Omnia s. Bernardi in PL 182-185 et in ed. Parisiis 1615 secundum Indicem Rerum et Verborum sub omnibus verbis huius texus invenire non potui. Indicatio “t. 4, ser. 24” non adiuvat, quia non habeo accessum ad editionem sermonum s. Bernardi, qua auctor OC usus est et in qua hi sermones in modo diverso divisi errant.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==