Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

980 orator crucifixus aquae”128. Primo namque eius causa “fatigatus” erat festinando celerrime ad civitatem; ne tempus, quo ventura fuit ad puteum, sibi cognitum ab aeterno, praeteriret. “Noverat enim Dominus” (dicit aureus Doctor129) “quam horam captandae quieti ceteri dabant, hac illam solere aquae adhibendae vacare: propterea hora sexta abiit”130. “Et ne videri possit casu venisse” (addit Burgensis131) “qui omnia dispensat, mentem illius arcano ducebat impulsu, ut tunc veniret, quando Fons vitae, Christus, ibi erat”132. Quia vero illam tempore praevenit, “more fatigati” (ait Caietanus133) “innixus fonti, puta, applicato brachio super labium fontis ad sustinendum caput, beam praestolabaturb. Sic enim solent fatigati sedere”134. a “feminae” (AEI) b-b om. (CEC) Porro D. Ioannes (ut asserit unus aliquis e recentioribus135) per hanc dictionem: “Sic”[Io 4, 6], Divini huius Pastoris anxietatem, ardentissimumque amorem denotare videtur, quo in perditae huius oviculae assidua requisitione aestuabat. Vocem deinde alloquentis eam si consideres, “vox cdeprecantis estc”, ait Tole128 Albertus Magnus, Enarrationes in Ioannem, In Evang. Ioannis, cap. IV, 8 op. cit., p. 159. 129 Certo certius hoc modo s. Ioannes Chrysostomus († 407), Doctor Ecclesiae, denotatur. “Aureus” est idem ac “chryseus” (gr.), proinde Ioannes Chrysostomus, i.e. orator “aurei oris”, hic “aureus Doctor” vocatur. 130 Textum hic allegatum in opere s. Ioannis Chrysostomi Homiliae LXXXVIII in Ioannem, in loco ubi sermo est de colloquio Christi cum Samaritana, invenire non potui. 131 Probabiliter sic indicatur Paulus Burgensis († 1435). Cf. D’Amato Alfonso, Paolo di Burgos, in: ECat IX, 726727, ubi de eo legitur quod erat “esegeta domenicano” qui “scrisse ‘Additiones’ (1429-31) alle postille di Niccolo di Lyra su tutta la S. Scrittura”. 132 Est probabiliter allegatio ex opere Pauli Burgensis Additiones ad postillam Nicolai Lyrani, quod opus tamen invenire non potui. 133 Cf. Innocenti Umberto Degli, De Vio Tommaso, detto il Gaetano, in: ECat IV, 1506-1509, ubi legitur quod hic “filosofo e teologo domenicano, n. a Gaeta il 1468 e m. a Roma il 1533, [...] ha un nome nell’esegesi biblica per i suoi commentari al Vecchio e Nuovo Testamento”. 134 Caietanus, Evangelia cum Commen[tariis] Caietani Rev.mi D.D. Thome de Vio Caietani Cardinalis s. Xisti: in quattuor Evangelia et Acta Apostolorum [...] Commentarii..., s.l. 1530, f. 152v. 135 Nescitur de quo auctore hic sermo est.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==