978 orator crucifixus Liceat hanc ardentissimam animarum sitim, quae Dei Filium continuo torquet, clarius intueri. Docent naturalis historiae scriptores, quoddam serpentum genus (dipsades vocant) reperiri: quidum hominem admordent, adeo noxium venenum in eum transfundunt, ut repente potum appetat, et sitim tamen bibens continuo non restinguat. Nunc ad rem. Serpens ille antiquus, diabolus, morsis Parentibus nostri generis tam dirum in eos virus effudit, ut omnes moriamur in Adam. Quamvis autem verissimum sit, Christum Dominum nequaquam hoc virulento tartarei dipsadis toxico afflatum fuisse, cum et ex Matre serpentis huius domitrice, quae nec ipso peccato, nec peccati fomite fuit affecta, sit ortus; et hoc praesertim fine carnis humanae indumento vestitus, ut pesti huic pharmacum afferret; quia tamen pro sua in nos charitate nostras infirmitates ipse assumpsit, et languores nostros, teste Propheta123, tulit atque dolores portavit, “in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo” [Phil 2,7], tanta [f4r] siti animarum nostrarum salvandarum assiduo flagrabat, ut quoddam modo a stygio dipsade ictus videri potuisset. Hinc eleganter purpuratus Hugo124: “Mirum est”, ait, “quod [...] Fons sitit: [...] sed haec omnia propter nos”125. Ille, qui quondam clamabat in medio templi Ierosolymitani: “si quis sitit, veniat ad me, et bibat” [Io 7, 37], etiam per Davidem sitim suam aperiens clamabat: “O si quis mihi daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam!” Et “haec omnia propter nos”. Pergamus ulterius. 123 Cf. Is 53, 4. 124 Hugo, In Evangelium secundum Ioannem, cap. IV: “Ugonis de S. Charo S. Romane Ecclesiae tit. S. Sabinae Cardinalis Primi Ordinis Praedicatorum, tom. VI, in Evangelia secundum Matthaeum, Marcum, Lucam, Ioannem”, Coloniae Agrippinae 1621, f. 304v (ad verba: “Dicit ei Iesus: Da mihi bibere”). 125 Ita certo certius denotatur s. Bernardus Claravallensis († 1153), qui uti religiosus Ordinis Cisterciensis fundavit “una nuova colonia religiosa, messa sotto il patrocinio di Maria S.ma, chiamata poi Chiaravalle (Clairvaux) ch’egli governò per 38 anni come abate”. Cf. Oppenheim Filippo, Bernardo di Chiaravalle, santo e dottore della Chiesa, in: ECat II, 1423ss.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==