977 verbum v D. Remigius116 clarissime his verbis insinuans: “David”, inquit, “interpretatur manu fortis, vel visu desiderabilis. In quo significatur Christus: qui est manu fortis, quia vicit diabolum, et spolia eius distribuit: visu desiderabilis est, quia non solum homines sed et Angeli desiderant videre eum”.117 Ergo David sitiens Christum sitientem denotabat. Sed quo totam rem perfectius capiamus, videndum est: quid Bethlehem, cuius ad portam tam nobilis cisterna reperiebatur, quae etiam figurato David Christo mirificam sitim accendit, significet. “Bethlehem”, ait Gregorius Magnus, “domus panis interpretatura”118. Penes hunc panem reperiebatur aqua: nam Dominus Iesus nihil esurivit unquam, nihil sitivit, praeter salutem animarum. Unde, cum aliquando illum discipuli sollicite rogarent: [f3v] “Rabbi, manduca”, respondisse illis fertur: “Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis”; utque melius eum caperent, adiecit: “Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, ut perficiam opus eius” [Io 4, 31-34]. a “dicitur” (PL) Quod opus? “Hominum vocationem”, inquit Albertus ille Mag- nus,119 “conversionem, et ad Patrem reductionem”120. Cum igitur Servator noster in persona Davidis expetebat aquam de cisterna Bethlehemitica, “esurivit et sitivit”, quemadmodum notavit Mediolanensis Praesul121, “non cibum aut potum humanum, sed salutem”122. 116 Inter autores huius nominis solus Remigius di Auxerre est denotatus uti exegeta, sed non indicatur uti Sanctus et non scripsit commentaria super libros S. Scripturae ubi sermo est de Davide. 117 Textum hic allegatum invenire et verificare non potui. 118 Gregorius Magnus, In I Reg. Expositiones, in: PL 79, n. 375. 119 Cf. Walz Angelo, Alberto Magno, santo, dottore († 1280), in: ECat I, 698-705. 120 Albertus Magnus, Enarrationes in Ioannem, In Evang. Ioannis, c. IV, 34, in: B. Alberti Magni Ratisbonensis Episcopi, Ordinis Praedicatorum Opera Omnia, Parisiis 1898, vol. 24, p. 180 121 Ita certo certius s. Ambrosius, Doctor Ecclesiae, denotatur, qui ab anno 374 Episcopus Mediolanensis exstitit. Cf. Faller Otto, Ambrogio, santo, in: ECat I, 9841000. 122 Textum s. Ambrosii hic allegatum in PL invenire non potui, nec in s. Ambrosii Apologia Prophetae David, nn. 34-35, ubi datur commentarium super Davidis petitionem pro aqua.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==