973 verbum iv profecturus aut effecturus. Profecit omnino, et plurimum effecit. Nam, quod vix sperare audebat, reconciliato sibi Numine supremo, “descendit iustificatus in domum [fr] suam”. Iustificatus? qua ratione? “In corde contrito c ”, ait D. Paulinus103, ep. 18, “sui accusator accipitur, et obtinet veniam de confessis peccatis”104. Haec est perfecta iustificatio, remissio peccatorum, Dei ad cor poenitentis reversio. Quanta vis humillimae orationis hoc efficientis! c secundum indicationem auctoris, inter errores corrigendos indicatur: “post contrito corde, adde oratio”, sed hoc verbum nec invenitur in allegato textu D. Paulini, nec videtur necessarium ad eius sensum clarificandum Evangelistarum alter D. Marcus, ex illa muliere, “quae erat in civitate peccatrix” [Lc 7, 37], asserit septem daemonia virtute nos- tri Servatoris eiecta fuisse105. Quid fuit infelicius hac anima, quam Deus a se relictam, tot tamque diris carnificibus (intelligo vitia) insidendam permiserat? Is tamen, qui, non iustos, at peccatores venerat salvaturus106, hanc miserrimam energumenam non liberavit modo, sed insuper ad tantum et sanctimoniae et gloriae gradum evexit, ut difficile sit definire, quod opus excellentius fuerit omnipotentiae bonitatisque Divinae: mundine ac rerum omnium creatio, an Magdalenae conversio? Si tamen scire velis, quid illam gratiam maximae peccatrici apud generis humani reparatorem conciliavit, accede D. Lucam, et principem Doctorum Augustinum, disces. Divus quippe Lucas narrat107: hanc famosissimam mulierem, septem daemoniis insessam, in domum pharisaei cuiusdam, quum ibi Christus coenaret, audacissime irruisse: ad pedes Christi proruisse: hos multo 103 Cf. Rapisarda Emanuele, Paolino, vescovo di Nola, santo († 431), in: ECat IX, 701-703. Cf. etiam: Prete Serafino, Paolino, Ponzio Meropio Anicio, vescovo di Nola, santo, in: BS X, 156-162, ubi inter eius scripta enumerantur “51 Epistulae, che vanno dal 395 al 426”. 104 Paulinus Nolanus, Pontius Meropius, s., Epistulae, Ep. L (Augustino Paulinus), c. 3: CChrL 29/I, 406, vv. 15-16. 105 Cf. Mc 16 , 9; Lc 8, 2. 106 Cf. Mt 9, 13; Mc 2, 17; Lc 5, 32 107 Cf. Lc 7, 37-48.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==