972 orator crucifixus “Nec enim caro Deusb est” (ut subdo ex Ruperto101) “aut corpus, ut taliumc delectetur odoratu. Sed quia spiritus est et in hostiis corporalibus offerentis cor intuetur, et si pium est, contritione eius delectatur suavis Dominus, plus quam homo corporali, quantumvis suavi odore mulcetur”102. Vide, vide, quam grata sit optimo Deo fluens ex pio [e4v] contritoque corde: quam fortiter faetorem commissorum peccatorum dissipet: quam odore suo Deum faciat homini placatissimum. b “ipse” (RTST) c “alium” (ibid.) Iam hoc ipsum producto ab aeterna Veritate exemplo illo decantatissimo comprobemus. “Duo homines” (dicebat Dominus noster) “ascenderunt in templum, ut orarent” (Lc 18[, 10-14]). Quinam? aut quales? “unus Pharisaeus, a alter Publicanus”. Prae- clari ambo: Arcades ambo. Audienda omnino utriusque oratio. Quid igitur intra labia iactas, Pharisaee? “Deus”, ait, “gratias tibi ago”; quamobrem? “quia non sum sicut ceteri hominesb, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic” (respexerat illum simulque despexerat) “Publicanus”. Videris bene orasse, Pharisaee. Gratias enim Deo egisti pro conservatione tui in statu gratiae. Nec male prorsus agis, quod te peccatoribus non conformes, quos ipse Deus odit. Verum ego hoc de te iudicium formo; Iudex aeternus, an simile, adi Lucam, intelliges. a add. “et” (BSV) b “hominum” (BSV) Interea, heus tu etiam Publicane, quid oras in terram submissis oculis? quid pugno feriens pectora suspiras? “Deus”, inquit, “propitius esto mihi peccatori”. Itane? tu peccator es? idcirco terram aspicis, coelum non audes. Sed, amabo: tunc Deum fugatum per scelera e corde tuo iterum, peccata hinc extrudendo pugno, satagis huc revocare? Advertam protinus: an aliquid hoc orandi modo sis 101 Cf. Piolanti Antonio, Ruperto di Deutz (Rupertus Tuitiensis) (n. ca 1075): ECat X, 144647, ubi de eo legitur: Teologo e abate benedittino, Scrittore... toccò prevalentemente temi esegetici e teologici. 102 Rupertus Tuitiensis, De Sancta Trinitate et Operibus eius, Commentarium in Genesim IV, 28: CChrM 21, 314.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==