971 verbum iv Per Deum! unde haec repentina mutatio Dei? Qui antea dicebat iratus: “Maledicta terra [...]; spinas et tribulos germinabit” [Gen 3, 17-18]. Nunc longe diversa: “Nequaquam”, ait, “ultra maledicam terrae”. Antea “tactus dolore cordis intrinsecus: Delebo”, inquiebat, “hominem [...] a facie terrae, ab homine usque ad animaliab, a reptili usque ad volucres coeli: poenitet enim me fecisse eos” [Gen 6, 67]. Nunc totus placatus et placidus, totus bonus et suavis, aliud recinit: “Non ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci”. Unde isthaec tam subita mirabilisque in eo praesertim, qui non mutatur, [e4r] metamorphosis? Quia “odoratus est” (uti docet sacer codex) “Dominus odorem suavitatis”(Gen 8[, 21]). Quasi diceret: Eo usque irascebatur, furebat, delebat orbem Deus: quousque acerbissimus faetor humanorum scelerum nares eius opplebat; ubi vero odor suavitatis, odor poenitentiae, odor deprecationis, odor orationis, easdem recreavit, subito quasi mutatus in alium dextram cohibet, optimamque terrae faecunditatem, et humano generi incolumitatem ac pacem pollicitus, “nequaquam maledicam terrae”, dicebat: “non ultra percutiam omnem animam viventem”. b “animantia” (ibid.) O beatum odorem, qui terrae, ac terrigenis, tam plene Deum reconciliavit! Sed quaeri hic potest: qua ex re tam gratus Deo hic odor emanavit? Ex carnibusne animalium immolatorum? an aliunde? Primum non potest asseri: cum potius ex illa carnium combustione fumus ac nidor ingratus prodisse debuerit. Igitur alia fuit odoris illius origo, et quidem tanti, qui nidorem carnium sua fragrantia suppresserit. Affirmatissime hoc aurea celebris elo- quentia Pontifex99 enuntians: “Animus”, ait, “offerentis fumum, et nidorem, et aomnem insuavitatem, quae inde” (nempe ex animalibus combustis) “nascitura, multa fragrantia implevit”100. a-a “omnem, quae inde nascitur, insuavitatem” (PG) 99 Hoc modo S. Ioannes Chrysostomus († 407), archiepiscopus Constantino- politanus, denotatur. Cf. supra, Verbum I, no. 18. 100 Chrysostomus Ioannes, Homiliae in Genesim, 27, 2 (In Cap. VIII Gen.): PG 53, 242.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==