Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

970 orator crucifixus ille” (verba sunt Lyrani) “ex igne procedens, significavit aorationis virtutema Tobiae b et Sarae, cuius merito Angelus Raphael expulit daemonem a Sara”96. a-a “virtutem orationis” (LP) b add. “iunioris” (ibid.) Ut hoc melius percipiatur, concedendum est philosophis: duo contraria non posse simul esse in uno eodemque subiecto; mutuo namque pugnant, donec a fortiore debilius extrudatur. Quid vero gratiae Dei magis adversatur, quam peccatum? quid ipsi Deo magis odiosum ac inimicum, quam daemon? Vultis igitur Dei gratiam qua vos peccatum spoliavit, recuperare? Vultis Deum, quem scelesta in daemonem propensione fugastis a vobis, iterum in vestra pectora revocare? Expellite prius inde ardentis orationis suffitu peccatum, o peccatores! [e3v] atque simul eius authori stygio tyranno nuntium remittite: mox et gratia Dei, et ipse Deus ad vos revertentur. “Fumus ex igne procedens” intes- tinorum piscis adusti expulit daemonem a Sara; Deum vero illi conciliavit. Oratio enim, ut daemoni exosa est, ita Deo grata: fugat daemonem, invitat Deum, immo trahit in cor orantis ceu vinctum. Noemi pietas hic nobis esse potest exemplo. PostquamNoemus, totius orbis Navarchus97, ex Argo98 illa universi conservatrice in terram, diluvii subsidentibus aquis, exscendit, primo sibi coeleste Numen conciliandum ratus, “aedificavit [...] altare a , et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare”[Gen 8, 20]. Quid interea? “Odoratus est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines: sensus enim, et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci” [ib., 21]. a add. “Domino” (BSV) 96 Lyranus Nicolaus, Biblia Sacra cum Glossa Interlineari, et Nicolai Lyrani Postilla, [...], t. II, Venetiis 1588, f. 288r, D: Glossa ord. Tobiae, cap. VI. 97 Cf. Gen, 78. Notantum est quod nomen “Noemus” in Biblia Sacra Vulgatae formam hebraicam indeclinabilem “Noe” habet. 98 CNLD, p. 57: “The ship Argo, in which many Greek heros sailed to Colchis, under Jason, to fetch the Golden Fleece”. Cf. Parandowski Jan, Mitologia, Warszawa 1990, p. 112: “okręt Argo, który wiózł Jazona na wyprawę po złote runo”; v. pp. 234ss.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==