969 verbum iv Delectatur faetore daemon, odore Deus: hoc expellitur ille, hic attrahitur. Sacrae literae, magistrae virtutum, luculentissimo testimonio id ipsum confirmant. Ibat Tobias iunior cum Archangelo Raphaele92, sub humana specie fidissimi Achatis93 occultato, in Rages Medorum: cumque vicinum Tigri fluvio iter carperent, incessit Tobiam desiderium fluminis ingrediendi, forte ut lassos pedes aqua recrearet. Quod dum magis avide quam caute perficit, “ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum”(Tob 6, 2). Pene mortuus prae terrore conciderat nobilissimus adolescens; quod tamen in tali casu proximum iuvamen erat, comitem invocans: “Domine, domine,a” (clamabat) “invadit me” [Tob 6, 3]. Raphael animans perterritum iubet, protinus ut piscem intrepidus [e3r] apprehendat, extrahat in ripam, occidat, exenteret, atque cor eius et fel et iecur recondat. Facit imperata strenue summo periculo defunctus iuvenis, et simul familiarius comitem sapientissimum rogat: cui bono piscis intestina servarentur? Hic Raphael de mira eorum virtute rogantem informans: “Cordis”, ait, “particulam, si super carbones ponas, fumus eius extricat omne genus daemoniorum, sive a viro, sive a muliere, ita, ut ultra non accedat ad eos”[ib., 8]. Probatum hoc denique est, cum Tobias vinculo matrimonii Sarae filiae Raguelis, quem adierat causa recipiendi debiti, copulatus, ab ea fortissimum aemonem, aliquot iuvenum ante se triumphatorem, fumo ex corde istius piscis excitato fugavit.94 a om. alterum “domine,” (BSV), dum in editionibus modernis verba: “dicens: Domine, invadit me” desunt. Quod Lyranus egregius divinarum literarum interpres95 expendens, appositissime rei praesenti hunc fumum illustrat: “Fumus 92 Cf. Tob 5, 528. 93 Calonghi F., Dizionario Latino-Italiano, s.v. Achates: “il fido compagno di Enea”. 94 Cf. Tob. 6,19; 8,23. 95 Cf. Kleinhans Arduino, Niccolò di Lira (lat. Lyranus) († 1349), in: ECat VIII,1822, ubi legitur: “Esegeta francescano [...]. La grande fama di N. e la stragrande diffusione della Postilla [Postillae perpetuae in Vetus et Novum Testamentum] si spiega dal fatto che egli ha esposto chiaramente e brevemente il senso letterale della S. Scrittura, con piena conoscenza dell’ebraico”. Cf. Anon., Mikołaj z Liry, in: PEK XXVII-XXVIII, 64.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==