968 orator crucifixus coelestibus auxiliis posse. Vel, cum idem, admissa lethali culpa, Deum a se fugat, et in ius infernalis genii sponte transit. Quod aliquando optimus Dominus apud Ieremiam conquestus dicebat: “Duo mala fecit populus meus: Me dereliquerunt, fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas a dissipatas, quae continere non valent aquas” (Ier 2[, 13]). a add. “, cisternas” (BSV) Populus Dei sumus omnes, quousque mandatis eius paremus, quousque ab eius nutibus pendemus. At ubi turpi aliqua nostrum animum labe coinquinamus, recedentes a Creatore ad creaturas, rebelles eidem continuo sumus, et atrocissimo Orci tyranno mancipamur. Bibimus ex fonte bonorum omnium dum sumus (ut aiunt theologi) in gratia; hac autem per peccatum spoliati, turbidissimam ex Cocyto89 atque Styge aquam haurimus. Quam faedis mergimus ora vadis, quum daemonum invitationibus non [e2v] reluctamur. Huc omnino collimavit admonitione sua doctor orbis Hieronymus90, cum Dei verba memorata exponeret: “bAttendendum estb” (dicit) “quod fons perpetuus est, et vitales habet aquas; cisternae autem et lacus, vel de torrentibus, vel ex aquis turbidis terrac complentur et pluviis”91. Deus igitur, “qui fons est vitae”, daemones “dissipatas cisternas vocat d”. Tales cisternas fodit sibi, quisquis faedo maculatus facinore Deum nefarie deserit, et in dae- monis venit potestatem: qui relicto Fonte Vitae mortis authorem sectatur: cui Circaea pocula nectare coelesti sapidiora sunt. b-b “Et hoc attendendum” (CChrL) c “terrae” (ibid.) d add. “eo, quod dei mandata servare non valeant” (BSV) Sed iam quaerendum est: Quo igitur modo fugatus a nobis faetore peccati Deus revocandus est? fragrantia, dico, orationis. 89 CNLD, s.v. Cocytus: “a river of the lower world”. 90 Cf. Cavallera Ferdinando, Girolamo, santo († 420), in: ECat VI, 652-661. Cf. etiam: Przeździecki Henryk, Hieronim Sofroniusz E., in: PEK 1516, 242-246: “napisał... komentarze znakomite na Proroków...” 91 Hieronymus, [Commentarius] in Hieremiam I, 22: CChrL 74, 1718.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==