967 verbum iv Oratoris Crucifixi Verbum IV Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? (Mt 27[, 46]) Vi Orationis Peccatori Deum Reconciliari Impius Calvinus, quemadmodum totus blasphemias in suis dogmatibus olere videtur, ita in explicando hoc aeterni Verbi ad Patrem aeternum (quod notavit Cornelius) suspirio se singulariter impium ac blasphemum demonstravit. Affirmat enim hic Christum Dominum vocem desperationis emisisse86; et quasi verum esset (quo ipsum scommate perstringebant Iudaei sacerdotes dicentes: “alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere” [Mt 27, 42]), omnipotentia exutum saluti suae succurrere non potuisse. O faedam blasphemiam! o stultam, ac nefariam, sacrarum literarum interpretationem! Profecto sapientius et sanctius in hoc verbum Domini nostri [e2r] animadvertens D. Leo87: “Vox ista”, inquit, “anon querela, sed doctrina esta”88. Cum enim ad Deum Patrem incarnatus eius Filius suspirat in tormentis, ad illum, inquam, Patrem, cui semper est aequalis, non tam se queritur derelictum, quam nos docet: tum ferventissime, cum a Deo fuerimus derelicti, ut eum revocemus, orationi insistere; ut eum reconciliemus, instantissime deprecari. Quod uberrime iam confirmo. a-a “doctrina est, non querela” (CChrL) Duabus ex causis homini se Deus amat subducere. Vel, cum vult experiri: quid suis viribus valeat, aut saltem velit, homo; qui proprio natet cortice, tametsi non ignoret haud aliquid eum sine 86 Cf. Cornelius à Lapide S.J., op. cit., t. II, [Commentarius] in Sanctum Matthaeum, pars II, p. 391: “Impie ergo Calvinus [...] ait haec esse Christi desperantis verba; debuisse enim Christum omnemDei iram peccatis nostris debitam experiri, ac per consequens damnatorum poenas sentire, inter quas una est desperatio”. 87 Capua Fr. Di, Leone I, Papa, d.to Magno, s. († 461), in: ECat VII, 1139. 88 Leo Magnus, Tractatus 67: De Passione Domini: CChrL 138A, p. 412.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==