964 orator crucifixus pravitas: nox etiam, Catholicorum carnalis animalisve onversatio. An non nox, ubi non percipiuntur ea, quae sunt Spiritus Dei?”73 “Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris estc adhuc, [...] in tenebris ambulat, et nescit, quo eat: quia tenebrae occaecaverunt oculos eius” (1 Iob 2[, 9-11]). Ita sentit dilectus Christo Apostolus. Si ergo peccatores sunt, Nox; ad his praebendum lumen sanctissima [d4v] V. Maria, cuius nomen ipsum sonat illuminatricem, a facie Dei “progreditur quasi Aurora consurgens: pulchra ut Luna, electa ut Sol”. c add. “usque” (BSV) Attende, quam hoc fortissime et pulcherrime promoveat Romanus Pontifex Innocentius Tertius74: “Mariaa”, inquit ille, “est b ‘Aurora consurgens: pulchra ut Luna, electa ut Sol [...]’. Luna lucet in nocte, Aurora in diluculo, Sol in die. Nox autem est culpa, diluculum poenitentia, dies gratia. Qui ergo iacet in nocte culpae, respiciat Lunam, deprecetur Mariam, ut ipsa c cor eius ad compunctionem illustret. Quis enim de nocte invocavit eam, et non est auditusd ab ea?75” a “Ipsa”(PL) b add.“ergo”(ibid.) c add.“per Filium”(ibid.) d “exauditus” (ibid.) Haec Mariam Aegyptiacam ex vase contumeliae in vas gloriae transformavit.76 HaecTheophilum e potestate daemonis ereptum coelo transcripsit.77 Haec Gulielmum Aquitaniae Ducem post seriam conversionem saeculi tenebris incautius rursus illabentem per subitaneam caecitatem ad lucem inchoatae poenitentiae reduxit.78 73 Non inveni hunc textum in Opera Omnia s. Bernardi: nec in PL 182-185, nec in ed. Parisiis 1615, sub verbo Nox in Indice Rerum et Verborum. 74 Cf. Maccarrone M., Innocenzo III, Papa († 1216), in: ECat VII, 10s. 75 Innocentius III, In eadem solemnitate [Assumptionis Gloriosissimae semper V. Mariae], in: PL 217 (Innocentii III Romani Pontificis Opera Omnia), t. IV, col. 584 (Sermo 28). 76 Cf. Sauget Joseph-Marie, Maria Egiziaca, in: BS VIII , 982-984, ubi inter alia legitur quod ei gratiam conversionis B.V.M. “Theotokos” impetravi. 77 Cf. Janin Raymond, Teofilo di Cilicia detto il Penitente, in: BS XII, 340, ubi assertio auctoris OC confirmationem invenit. 78 In vita Gulielmi XDucis Aquitaniae nihil de eius “conversione” et “poenitentia”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==