Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

965 verbum iii Dies me deficeret, si exempla eorum conarer enumerare, quos haec Luna versantes in nocte scelerum luci gratiae restituit. Quan- quam et hoc in favorem peccatorum factum est, quod sacratissima V. Maria non solum sit “pulchra ut Luna”, sed etiam “electa ut Sol”. “Sol enim”, ita disserente Richardo a S. Laurentio, “tantae liberalitatis est, quod a nulla creatura quantumcunque faetente et sordida, si sit ei exposita, radios suos avertit: [...] similiter eta Maria a quantumcunque vilissimo peccatore ipsam fideliter invocante nonb avertit respectum pietatis suae”79. Et quare avertat, quandoquidem unusquisque peccatorum ei fuit in Ioanne pro filio [er] commendatus: “Mulier, ecce filius tuus”? a “nec” (RLLM) b om. “non” (ibid.) Ades huc, o desperatissime peccator! qui iam scelerum tuorum gravitate ad ima tartara deprimeris, et conclamatum esse de tua salute existimas: ades huc, ad pedes Mariae recurre: “Ecce Mater tua”. Quid haeres? quid trepidas? quid obstupescis? Audin’ quid de eius pietate pientissimus vates Baptista Mantuanus, sanctior montis Carmeli Virgilius80, occinat? “Ipsa est adversis commune in rebus Asylonc: Ante preces etiam, necdum obsecrata favorem Donat, et ad miseros maternas explicat ulnas.”81 c “asylum” (BMPM) Optat hoc ipse Deus Pater misericordiarum, ut post eum in hac Matre nostra omnem fiduciam aeternae vitae nostrae collocemus. Forsitan sermo est hic de Gulielmo da Malavalle, Fälschlich mit Herzog Wilhelm X v. Aquitanien identifizierter (Elm K., Wilhelm v. Malavalle, hl., † 1157: LThK X, 1137), quia creditur quod hic in iuventute “conducesse vita peccaminosa” et post “conversionem” ivit “in pellegrinaggio di penitenza a Roma” (cf. Toschi Tomaso, Guglielmo da Malavalle, santo, in: ECat VI, 1258), sed nihil dicitur de eius “caecitate”. 79 Richardus a S. Laurentio, op. cit., Liber VII, col. 448,F. 453,F. 454, A. 80 Cf. Anon., Baptista Jan zw. Mantuanus († 1516), in: PEK 34, 97, ubi legitur quod is “wstąpił do Karmelitów” et quod “zdobył sobie wszechświatową sławę znakomitego poety”, qui scripsit “7 ksiąg Parthenice, poświęcone N.M.P.”. 81 Baptista Mantuanus, Prima Parthenicae Virgo Maria, in: Omnia Opera Baptistae Mantuani Carmelitae, Bononiae 1502, Liber Primus, f. c.LVIII.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==