Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

963 verbum iii b-b “ideo peccator ne permittas te desperationis baratro demergi, sed confidenter ad istam potentissimam et clementissimam advocatam recurre. Ipsa enim omnino tibi succurret: quia et poterit” (BBM) Nullum habeo dubium: unumquemque scire velle: cur Beatissima V. Maria sapientissimo Regi, inter varias, quibus eam ductu divini Spiritus adumbravit, figuras, etiam in Lunae specie fuit repraesentata. [d4r] Hanc enim is conspicatus sciscitabatur: “Quae est ista, quae progreditur quasi Aurora consurgens: pulchra ut Luna, electa ut Sol?” (Cant 6[, 9]). Intelligemus omnes hoc mysterium, postquam fuerimus recordati: quod officium a se conditae Lunae Deus imposuerat, cum illam coelesti firmamento affixisset, nempe: “ut praeesset nocti” [Gen 1, 16]. Quid autem hic putatis noctis nomine significari? Peccatores. Fassus hoc ingenue Paulus ex Saulo, ita scribens Ephesiis: “Eramusa aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino” (Eph 5[, 8]). a “Eratis” (BSV) Talem se et Augustinus, postea sanctissimus, non erubuit coramDeo profiteri his verbis: “Erat b nubes magna et tenebrosa ante oculos vanitatis meae, ita, ut videre non possem Solem Iustitiae, et lumen Veritatis. Involvebar in tenebris, filius tenebrarum: tenebras meas amabam, quia lumen non cognoscebam. Caecus eram, et caecitatem amabam, et ad tenebras per tenebras ambulabam” (Sol. c. 38).71 b add. “autem” (ASM) Quis demum dubitet, noctem frequenter in Divinis literis quadrare peccatoribus, si vel hunc unicum Solis Claravallenis72 radium, quo sacram paginam illustrat, contempletur? “Nox est” (ait Bernardus) “Iudaica perfidia: nox ignorantia Paganorum: nox Haeretica per modum sermonum tractans [...], s.l.e.a., Pars XII, Sermo II: De coronatione Mariae, f. EE2v. 71 Augustinus, Soliloquia, cap. 33, 1: AMS, pp. 203-204. 72 Hoc modo denotatur s. Bernardus, quia monasterium Claravallensem (Clairvaux = Clara Vallis) in Ordine Circensiensium fundavit eratque eius Abbas primus.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==