962 orator crucifixus Ad hanc quemlibet consceleratorum iubens recurrere Bernardus, eius deliciae: “Si criminum”, ait, “immanitate turbatus, conscientiae foeditate confusus, Iudicisb horrore perterritus, barathro incipias absorberi tristitiae, desperationis abysso: cogita Mariam, [...] Mariam invoca. cIlla enim est propinqua nostra, illa contriblis nostra, illa de genere nostro. Facilius quemvis audit, quam Deus offensus; quin hunc nobis ipsa conciliatc”64. b “iudicii” (PL) c-c om. (ibid.) Probabiliter sunt verba auctoris OC Hoc ipsum Hugo de S. Victore65: “Si pertimescis”, ait, “supplicaturus ad Deum accedere, respice ad Mariam. Non illic invenies, quod timeas: genus tuum vides”66. “Iam veni mecum” (adicit eximius Virginis cultor B. Ildefonsus67) “ad hanc Virginem, ne sine hac properes ad gehennam. Veni: abscondamur sub velamento a, ne induaris confusione, sicut diploide”68. a add. “virtutis eius” (IVM) “bO peccator!” (exclamat Bernardinus de Busto69) “ne te desperationis barathro immergi sinas, sed confidenter ad potentissimam hanc clementissimamque Advocatam recurre. Ipsa tibi succurret sine dubio, quia potestb”70. Immo debet; qua de causa? Nam ei peccatores in Ioanne, ut filii commendati sunt. 64 Bernardus, De Laudibus Virginis Matris, super ‘Missus est’, hom. II: In Luc. I, 26,27, n. 17: PL 183, 743, col. 70. 65 Cf. Piolanti A., Ugo di San Vittore († 1141), in: ECat XII,711-712. Exstant eius opera de B.V.M., tum uti “esegesi biblica”: Explanatio [in PL: Explicatio] in Canticum B. Mariae V., tum “nel settore dogmaticomorale”: De B.M. virginitate; De Assumptione B.V. sermo. Cf. etiam: Siennicki Bronisław, Hugo od św. Wiktora, in: PEK XV-XVI, 384. 66 Non inveni hunc textum in Opera Omnia huius auctoris (PL 175177). 67 Cf. Madoz G., Ildefonso da Toledo, santo (617667), in: ECat VI, 1620, ubi legitur: “sua opera principale” est “De virginitate S. Mariae contra tres infideles”, quod opus “è alla base di tutta la letteratura mariana in Spagna”. 68 Ildefonsus, De Virginitate S. Mariae Liber [...], Parisiis 1576, f. 7v (c. IIII). Notandum est quod in frontispicio hoc opus dicitur “Beati Hildephonsi, Erchiepiscopi Toletani”. 69 Cf. supra, no. 55. 70 Bernardinus de Busti, Mariale [...] de singulis festivitatibus beatae Virginis
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==