961 verbum iii Sed en affulsit inopina spes omni spe destitutis. Hester enim Regina, genere Hebraea, de hac suae Gentis calamitate a Mardochaeo edocta, tam efficaces pro ea avertenda regi preces obtulit, ut non solum crudele edictum subito fuerit abolitum, sed insuper auctor edicti suspendio mulctatus: “Suspensus est Aman” (ait sacer codex) “in patibulo, quod paraverat Mardochaeo, et Regis ira quievit” (Est 7[, 10]). Hester illa Iudaeorum liberatrix, typus erat Virginis benignissimae Terrae Coelique Reginae, protectricis peccatorum. Quis enim ignoret nostrum, quae sententia aeterni supplicii in peccatorem miserum lata est? “Anima, quae peccaverit” (loquitur Deus) “ipsa morietur” (Ez 18[, 20]). Quali morte? aeterna. Sic enim hoc suum funestum edictum horrendus Iudex declarat apud Athanasium in symbolo Fidei: “Qui mala egerunt, ibunt in ignem aeternum”61. O peccatores! O [d3v] desperati! quorsum, quorsum vos tam tremendae et infelici sententiae subducetis? ecquis ab illa vos liberos faciet? quis absolvet? Nonne “aIntemerata, prorsusque pura Virgo, Deiparaa, Regina omnium, Spes desperantium?”62 Sic sentit D. Ephrem, Syrus.63 a-a “Inviolata, integra, planeque pura ac casta Virgo Dei genitrix Maria” (ES) 61 Cf. Breviarium Romanum, Pars Hiemalis, Taurini-Romae 1952, pp. 61-63, Dominica ad Primam, Symbolum Athanasianum, quod incipit: “Quicumque vult ...”, et sub finem: “Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: qui vero mala, in ignem aeternum”. Cf. Madoz G., Quicumque vult, in: ECat X, 411-412: “simbolo entrato nel Breviario Romano col nome di Simbolo Atanasiano, perchè ritenuto per qualche tempo composizione di s. Atanasio”. 62 Ephraem Syrus, sermo De sanctissimae Dei Genitricis Virginis Mariae Laudibus, in: Opera Omnia, Antverpiae 1619 (ES), p. 541. 63 Cf. Ortiz de Urbina Ignazio, Efrem, santo (ca 306-372), in: ECat V, 126-129: “Padre della Chiesa, il più celebre scrittore siro... Degnissima di rilievo è la mariologia di E., che gli ha procurato il titolo di doctor Marianus”. Cf. ES, pp. 541s: “Tu peccatorum, et auxilio destitutorum unica advocata es, atque adiutrix. [...] Sub tuum praesidium confugimus, [...] sub alis pietatis atque misericordiae tuae, protege et custodi nos. Miserere nostri, qui sordibus peccatorum conspurcati sumus [...] Non nobis est alia, quam in te fiducia [...]”. Aliquid simile in: Threni, i.e. Lamentationes gloriosissimae Virginis Matris Mariae, super Passione Domini, in: Opera Omnia, Romae 1732, t. III, pp. 575 et 577, ubi legitur: “Immaculata et intemerata, [...] unica spes desperantium”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==