960 orator crucifixus hunc Dialogysmum disertus Pater ita stimulat et excitat peccatorem, ut ad Mariam quasi certissimum Asylon confugiat ab ira Dei: “Fugias igitur” (clamat Richardus) “sub protectionemd manus eius, [...] et nihil timendum est”60, nihil penitus, nihil. Non vehementia accusatoris, non magnitudo criminis, non furor iudicis, non vis infernalium tortorum, non aeternus carcer damnatorum. a “videnter”(sic! RLLM) b add. “Deuteronomij trigesim. secundo” (ibid.) c add. “filii” (ibid.; ALM: “Filii”) d “protectione” (sic! RLLM; ALM) O Urbem Refugii et potentissimam et pientissimam! in cuius tutela nihil est peccatori metuendum, nihil, nihil. O Matrem, longe quam dici aut cogitari potest, misericordissimam! in cuius gremium nocentes filii Adae ubi se receperunt, ab omni metu atque periculo mortis aeternae sunt immunes, et felicis Aeternitatis acquirunt securitatem. Profecto Dominus Deus noster, cuius bonitatis et clementiae nulli termini sunt, ne pro suae rigore iustitiae nos aliquando turpiter delinquentes punire severius aut perdere cogeretur, protectricem nobis V. Mariam eo modo providit apud se, quo Hebraeis olim apud regem Persarum ac Medorum patronam Hesterem paraverat. Persuasus fuerat ille rex [d3r] (Assuero nomen erat) a sceleratissimo aulae suae delicio Amano, odium suum in Mardochaeum verum Israelitam explere conante: ut, quotquot in eius provinciis Hebraeorum numerarentur, uno eodemque die simul trucidarentur universi. Iamque fuit ferale decretum caedis istius horrendae ac impiae regia in urbe promulgatum, iam conclamatum erat de vita fortunisque miserrimi populi: qui plenus desperationis metusque lugebat, eiulabat, lamentabatur, et ante ferrum gemitu doloreque concidebatur. “Pependit edictum in Susan, Rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Iudaeis, qui in Urbe erant, flentibus” (Est 3, 15). 60 Richardus a S. Laurentio, op. cit., col. 89, in Causa 21ma: “quia saepe quos...”. Item: Albertus magnus, Lib. II: De laudibus B. Mariae Virg., I, 23 (Causa 21ma): Opera Omnia, Parisiis 1848, p. 70.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==