959 verbum iii impetrare Dei gratiam, cum semper fere sint in gratia; peccatores vero per peccatum inimici Deo facti, quo pacto illi possunt efficaciter supplicare, quandoquidem Deus peccatores non audit? Itaque hoc muneris B.V. Mariae commissum est, ut frequentior ac ferventior, et prope solis peccatoribus apud Deum suumque dilectissimum Filium patrocinetur. Quare illam devotissime hac de re compellans D. Germanus Patriarcha Constantinopoleos57: “aTu”, inquit, “cum habeas Maternam apud tuum Filium fiduciam et potentiam, nos, qui sumus condemnati et non audemus intueri coeli amplitudinem, tuis interpellationibus et intercessionibus Deo nos efficis familiares, das salutem, ab aeterno liberas supplicioa”58. a-a “Quae enim materna polleas fiducia ac potestate, erga Filium tuum, peccatis praedamnatos, ac qui nec in coelum sursum suspicere audeamus, supplicationibus tuis ac intercessionibus servas, ac ab aeterno supplicio liberas” (PG) Hoc ipsum Deus ipse videtur nobis innuisse, cum, sic peccatores alloqueretur: “Videte, quod ego sim solus, et non sit alius Deus praeter me. Ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo; et non est, qui de manu mea possit eruere” (Deuter. 32[, 39]). Haec namque Divina verba doctissimus Richardus59 in dialogysmum solertissime disponens, et alia Christo Domino peccatorum Iudici, alia clementissimae eius Matri peccatorum advocatae tribuens, non absque magno solatio nostro in [d2v] hunc modum ratiocinatur: “Saepe, quos Filii iustitia damnat, Matris misericordia liberat: quae scilicet iustitia Filii, et misericordia Matris videntura sic altercari. b Quasi dicat Iustitia c: ‘Ego occidam, et percutiam’: Misericordia Matris respondeat: ‘Et ego vivere faciam, et sanabo’. Dicit etiam Misericordia Matris illud, quod sequitur: ‘Et non est, qui de manu mea possit eruere’”. Denique concludens 57 Cf. Ortiz De Urbina Ignazio, Germano I, patriarca di Constantinopoli, santo († 733), in: ECat VI, 179-180, ubi legitur quod “fra le 9 prediche di Germano rivestono speciale importanza per la mariologia 7 di esse...”. Cf. etiam: Chełmicki Zygmunt, German I, s. patryarcha konstantynopolski, in: PEK XIII-XIV, 110-111. 58 Germanus, Homiliae de S. Virginis Deiparae Mysteriis, IX: In S. Mariae Zonam, in: PG 98, 379-382. 59 Cf. supra, no. 53.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==